Skip to the text

Numbers · Clementine Vulgate

Numbers 10 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. 3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis. 4 Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël. 5 Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. 6 In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. 7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. 8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. 9 Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. 10 Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester. 11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis: 12 profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. 13 Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi. 14 Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. 15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar. 16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. 17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. 18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. 19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel. 21 Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. 22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. 23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. 24 Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis. 25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. 26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran. 27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. 28 Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur. 29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli. 30 Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. 31 Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. 32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. 33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. 34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent. 35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. 36 Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Hobab

    Midianite son of Reuel

    The son of Moses' father-in-law Reuel the Midianite, whom Moses urged to guide Israel through the wilderness and who answered that he would return to his own land and people.

    Cited in the guide: Numbers 10:29–30; Judges 4:11

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

Cross references (35)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 2 Joel 1:14; Isaiah 1:13; Psalm 81:3; Exodus 25:18; Ephesians 4:5
  2. 3 Jeremiah 4:5; Joel 2:15–16
  3. 4 Exodus 18:21; Numbers 7:2; Numbers 1:4–16; Deuteronomy 1:15
  4. 5 Numbers 10:14; Numbers 2:3–9; Joel 2:1; Numbers 10:6–7; Isaiah 58:1
  5. 6 Numbers 2:10–16; Numbers 10:18
  6. 7 Joel 2:1; Numbers 10:3–4
  7. 8 Joshua 6:4–16; 1 Chronicles 15:24; Numbers 31:6; 1 Chronicles 16:6; 2 Chronicles 13:12–15
  8. 9 1 Samuel 10:18; Judges 2:18; Genesis 8:1; Psalm 106:4; Psalm 106:42
  9. 10 Psalm 81:3; 2 Chronicles 29:26; Ezra 3:10; 1 Corinthians 11:24–26; 2 Chronicles 29:28
  10. 11 Numbers 9:11; Exodus 40:2; Exodus 40:17; Numbers 1:1; Numbers 9:17–23
  11. 12 Numbers 12:16; Genesis 21:21; Exodus 19:1–2; Numbers 13:3; Numbers 9:5
  12. 13 Deuteronomy 1:6; Numbers 9:23
  13. 14 Numbers 2:3–9; Numbers 1:7; Genesis 49:8; Numbers 26:19–27; Numbers 7:12
  14. 15 Numbers 7:18; Numbers 1:8
  15. 16 Numbers 1:9; Numbers 7:24
  16. 17 Numbers 7:6–8; Numbers 1:51; Hebrews 9:11; Numbers 4:21–33; 2 Peter 1:14
  17. 18 Numbers 2:10–16; Numbers 1:5; Numbers 26:5–18; Numbers 7:35
  18. 19 Numbers 1:6; Numbers 7:36
  19. 20 Numbers 1:14; Numbers 2:14; Numbers 7:42
  20. 21 Numbers 10:17; Numbers 4:4–16; Numbers 7:9; Numbers 3:27–32; Numbers 4:20
  21. 22 Numbers 2:18–24; Numbers 1:10; Numbers 7:48; Genesis 48:19; Numbers 26:23–41
  22. 23 Numbers 7:54; Numbers 1:10
  23. 24 Numbers 1:11; Numbers 7:60
  24. 25 Joshua 6:9; Numbers 1:12; Isaiah 52:12; Numbers 26:42–51; Numbers 2:25–31
  25. 26 Numbers 1:13; Numbers 7:72
  26. 27 Numbers 1:15; Numbers 7:78
  27. 28 Numbers 2:34; 1 Corinthians 14:33; Numbers 10:35–36; Song of Songs 6:10; Numbers 24:4–5
  28. 29 Genesis 12:7; Exodus 2:18; Exodus 3:1; Judges 4:11; Psalm 34:8
  29. 30 Genesis 31:30; Ruth 1:15–17; Hebrews 11:13; Genesis 12:1; Psalm 45:10
  30. 31 Job 29:15; 1 Corinthians 12:14–21; Galatians 6:2; Psalm 32:8
  31. 32 Judges 1:16; Psalm 67:5–7; Psalm 22:27–31; 1 John 1:3; Deuteronomy 10:18
  32. 33 Deuteronomy 1:33; Exodus 3:1; Joshua 4:7; Matthew 11:28–30; Ezekiel 20:6
  33. 34 Nehemiah 9:12; Nehemiah 9:19; Psalm 105:39; Exodus 13:21–22; Numbers 9:15–23
  34. 35 Psalm 68:1–2; Deuteronomy 7:10; Psalm 132:8; Deuteronomy 32:41; Isaiah 17:12–14
  35. 36 Deuteronomy 1:10; Psalm 90:13–17; Isaiah 63:17; Genesis 24:60

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences