1 Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua, Israël. 2 Et separatus est omnis Israël a David, secutusque est Seba filium Bochri: viri autem Juda adhæserunt regi suo a Jordane usque Jerusalem. 3 Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis præbens: et non est ingressus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ in viduitate viventes. 4 Dixit autem rex Amasæ: Convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium, et tu adesto præsens. 5 Abiit ergo Amasa ut convocaret Judam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex. 6 Ait autem David ad Abisai: Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom: tolle igitur servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos. 7 Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Phelethi: et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba filium Bochri. 8 Cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere. 9 Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasæ, quasi osculans eum. 10 Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab: qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit: et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri. 11 Interea quidam viri, cum stetissent juxta cadaver Amasæ, de sociis Joab, dixerunt: Ecce qui esse voluit pro Joab comes David. 12 Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum. 13 Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri. 14 Porro ille transierat per omnes tribus Israël in Abelam et Bethmaacha: omnesque viri electi congregati fuerant ad eum. 15 Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba quæ erat cum Joab, moliebatur destruere muros. 16 Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite: dicite Joab: Appropinqua huc, et loquar tecum. 17 Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tu es Joab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancillæ tuæ. Qui respondit: Audio. 18 Rursumque illa: Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent in Abela: et sic perficiebant. 19 Nonne ego sum quæ respondeo veritatem in Israël, et tu quæris subvertere civitatem et evertere matrem in Israël? quare præcipitas hæreditatem Domini? 20 Respondensque Joab, ait: Absit, absit hoc a me: non præcipito, neque demolior. 21 Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David: tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Joab: Ecce caput ejus mittetur ad te per murum. 22 Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem ad regem. 23 Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël: Banaias autem filius Jojadæ super Cerethæos et Phelethæos: 24 Aduram vero super tributa: porro Josaphat filius Ahilud, a commentariis: 25 Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes. 26 Ira autem Jairites erat sacerdos David.
2 Samuel 20 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Adoram
Listed in David's administration as the official in charge of the forced labor.
Cited in the guide: 2 Samuel 20:24; 1 Kings 12:18; 2 Chronicles 10:18
Ahilud
Named as the father of Jehoshaphat, David's recorder.
Cited in the guide: 2 Samuel 8:16; 2 Samuel 20:24; 1 Kings 4:3
Amasa
Son of Ithra and Abigail and a cousin of Joab, whom Absalom made army commander in Joab's place, whom David later offered Joab's command, and whom Joab killed with a dagger.
Cited in the guide: 2 Samuel 17:25; 2 Samuel 19:13; 2 Samuel 20:4
Benaiah
Son of Jehoiada from Kabzeel, a man of many exploits who killed two Moabite champions, a lion in a pit and a huge Egyptian, and whom David set over his guard and the Cherethites…
Cited in the guide: 2 Samuel 8:18; 2 Samuel 20:23; 2 Samuel 23:20
Bichri
Named as the father of Sheba, the Benjamite who led a revolt against David.
Cited in the guide: 2 Samuel 20:1
David
The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.
Cited in the guide: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6
Ira
Ira the Jairite, listed in David's administration as David's priest.
Cited in the guide: 2 Samuel 20:26
Jehoshaphat
Son of Ahilud, listed as the recorder in David's administration.
Cited in the guide: 2 Samuel 8:16; 2 Samuel 20:24; 1 Kings 4:3
Sheba
A worthless Benjamite who blew the ram's horn and drew Israel's men away from David, and whose head was thrown to Joab over the wall of Abel-beth-maacah.
Cited in the guide: 2 Samuel 20:1; 2 Samuel 20:2; 2 Samuel 20:6
Sheva
Listed as the scribe in David's later administration.
Cited in the guide: 2 Samuel 20:25
Cross references (26)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 1 Kings 12:16; 2 Chronicles 10:16; Deuteronomy 13:13; Psalm 17:13; Proverbs 24:21–22
- 2 John 6:66–68; Acts 11:23; 2 Chronicles 10:17; Psalm 62:9; 2 Samuel 19:40–41
- 3 2 Samuel 16:21–22; 2 Samuel 15:16; Genesis 40:3
- 4 2 Samuel 19:13; 2 Samuel 17:25; 1 Chronicles 2:17
- 5 2 Samuel 19:13; 1 Samuel 13:8
- 6 2 Samuel 21:17; 2 Samuel 11:11; 1 Kings 1:33; 2 Samuel 19:7; 2 Samuel 10:9–10
- 7 2 Samuel 8:18; 1 Kings 1:38; 2 Samuel 20:23; 2 Samuel 15:18; 2 Samuel 23:22–23
- 8 2 Samuel 3:30; 2 Samuel 2:13; 2 Samuel 20:4–5
- 9 Luke 22:47–48; Matthew 26:48–49; Micah 7:2; Psalm 55:21; Proverbs 26:24–26
- 10 2 Samuel 2:23; 2 Samuel 3:27; Judges 3:21; 1 Kings 2:5–6; 1 Samuel 26:8
- 11 2 Samuel 20:13; 2 Samuel 20:4; 2 Kings 9:32; 2 Samuel 20:6–7; 2 Samuel 20:21
- 12 Psalm 9:16; Proverbs 24:21–22; Psalm 55:23; 2 Samuel 17:25
- 13 1 Samuel 6:12; Jeremiah 31:21; Mark 10:46; Isaiah 7:3; Judges 21:19
- 14 2 Kings 15:29; Joshua 18:25; 1 Kings 15:20; 2 Chronicles 16:4; Numbers 21:16
- 15 2 Kings 19:32; Jeremiah 32:24; 2 Kings 15:29; 1 Kings 15:20; Luke 19:43
- 16 2 Samuel 14:2; Ecclesiastes 9:14–18; 1 Samuel 25:3; 1 Samuel 25:32–33
- 17 2 Samuel 14:12; 1 Samuel 25:24
- 18 Deuteronomy 20:10–11
- 19 1 Samuel 26:19; 1 Timothy 2:2; 2 Samuel 21:3; 2 Samuel 17:16; Numbers 16:32
- 20 2 Samuel 23:17; Jeremiah 17:9; Proverbs 28:13; 2 Samuel 20:10; Job 22:18
- 21 Judges 7:24; 2 Samuel 20:1; Jeremiah 4:15; Judges 2:9; Jeremiah 50:19
- 22 2 Samuel 20:1; Ecclesiastes 7:19; 2 Samuel 11:6–21; Ecclesiastes 9:13–18; 2 Samuel 18:16
- 23 2 Samuel 8:16–18; 1 Chronicles 18:15–17; 1 Kings 4:3–6
- 24 1 Kings 4:3; 1 Kings 12:18; 1 Kings 4:6
- 25 2 Samuel 8:17; 1 Kings 4:4; 1 Chronicles 18:16
- 26 2 Samuel 23:38; Exodus 2:14; 1 Chronicles 11:40; Exodus 24:11; Genesis 41:45
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences