1 Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Juchal filius Selemiæ, et Phassur filius Melchiæ, sermones quos Jeremias loquebatur ad omnem populum, dicens: 2 Hæc dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste: qui autem profugerit ad Chaldæos, vivet, et erit anima ejus sospes et vivens. 3 Hæc dicit Dominus: Tradendo tradetur civitas hæc in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam. 4 Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba hæc: siquidem homo iste non quærit pacem populo huic, sed malum. 5 Et dixit rex Sedecias: Ecce ipse in manibus vestris est: nec enim fas est regem vobis quidquam negare. 6 Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiæ filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Jeremias in cœnum. 7 Audivit autem Abdemelech Æthiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Benjamin: 8 et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens: 9 Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame: non sunt enim panes ultra in civitate. 10 Præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacu, antequam moriatur. 11 Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, quæ erat sub cellario, et tulit inde veteres pannos, et antiqua quæ computruerant, et submisit ea ad Jeremiam in lacum per funiculos. 12 Dixitque Abdemelech Æthiops ad Jeremiam: Pone veteres pannos, et hæc scissa et putrida, sub cubito manuum tuarum, et super funes. Fecit ergo Jeremias sic, 13 et extraxerunt Jeremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu: mansit autem Jeremias in vestibulo carceris. 14 Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini: et dixit rex ad Jeremiam: Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid. 15 Dixit autem Jeremias ad Sedeciam: Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me? et si consilium dedero tibi, non me audies. 16 Juravit ergo rex Sedecias Jeremiæ clam, dicens: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum qui quærunt animam tuam. 17 Et dixit Jeremias ad Sedeciam: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas hæc non succendetur igni: et salvus eris tu, et domus tua. 18 Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas hæc in manus Chaldæorum, et succendent eam igni: et tu non effugies de manu eorum. 19 Et dixit rex Sedecias ad Jeremiam: Sollicitus sum propter Judæos qui transfugerunt ad Chaldæos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi. 20 Respondit autem Jeremias: Non te tradent. Audi, quæso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua. 21 Quod si nolueris egredi, iste est sermo quem ostendit mihi Dominus: 22 ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis, et ipsæ dicent: Seduxerunt te, et prævaluerunt adversum te, viri pacifici tui: demerserunt in cœno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te. 23 Et omnes uxores tuæ et filii tui educentur ad Chaldæos: et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni. 24 Dixit ergo Sedecias ad Jeremiam: Nullus sciat verba hæc, et non morieris. 25 Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi: Indica nobis quid locutus sis cum rege: ne celes nos, et non te interficiemus: et quid locutus est tecum rex: 26 dices ad eos: Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci juberet in domum Jonathan, et ibi morerer. 27 Venerunt ergo omnes principes ad Jeremiam, et interrogaverunt eum, et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex: et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum. 28 Mansit vero Jeremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Jerusalem: et factum est ut caperetur Jerusalem.
Jeremiah 38 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Ebed-melech
A Cushite court official who interceded with the king and pulled Jeremiah out of the cistern, and whom the LORD promised to deliver.
Cited in the guide: Jeremiah 38:7; Jeremiah 38:10; Jeremiah 39:16
Gedaliah
Son of Pashhur who heard Jeremiah's words and joined in seeking his death.
Cited in the guide: Jeremiah 38:1
Jehucal
Son of Shelemiah whom King Zedekiah sent to Jeremiah to ask for prayer, and who later heard Jeremiah's words and joined in seeking his death.
Cited in the guide: Jeremiah 37:3; Jeremiah 38:1
Malchiah
A son of the king whose cistern in the courtyard of the guard Jeremiah was dropped into.
Cited in the guide: Jeremiah 38:6
Malchijah
Named as the father of Pashhur, an envoy of Zedekiah.
Cited in the guide: Jeremiah 21:1; Jeremiah 38:1
Mattan
Named as the father of Shephatiah, an official who opposed Jeremiah.
Cited in the guide: Jeremiah 38:1
Pashhur
Named as the father of Gedaliah, an official who opposed Jeremiah.
Cited in the guide: Jeremiah 38:1
Pashhur
Son of Malchijah whom King Zedekiah sent to Jeremiah, and who later heard Jeremiah's preaching and sought his death.
Cited in the guide: Jeremiah 21:1; Jeremiah 38:1
Shelemiah
Named as the father of Jehucal, an envoy of Zedekiah.
Cited in the guide: Jeremiah 37:3; Jeremiah 38:1
Shephatiah
Son of Mattan who heard Jeremiah's words and joined in seeking his death.
Cited in the guide: Jeremiah 38:1
Cross references (25)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 1 Chronicles 9:12; Nehemiah 11:12; Ezra 2:3; Jeremiah 21:1–10; Acts 5:28
- 2 Jeremiah 39:18; Jeremiah 45:5; Jeremiah 34:17; Ezekiel 14:21; Jeremiah 42:17
- 3 Jeremiah 21:10; Jeremiah 32:3–5
- 4 Jeremiah 26:11; Acts 16:20; Jeremiah 29:7; Nehemiah 6:9; Amos 7:10
- 5 John 19:12–16; 2 Samuel 3:39; 1 Samuel 15:24; 2 Samuel 19:22; Proverbs 29:25
- 6 Jeremiah 37:21; Psalm 69:2; Psalm 69:14–15; Jeremiah 38:22; Jeremiah 37:16
- 7 Amos 5:10; Deuteronomy 21:19; Jeremiah 37:13; Jeremiah 29:2; Matthew 20:16
- 9 Jeremiah 37:21–38:6; Job 31:34; Esther 7:4–6; Jeremiah 52:6; Proverbs 31:8–9
- 10 Psalm 75:10; Esther 8:7; Proverbs 21:1; Esther 5:2
- 12 Ephesians 4:32; Romans 12:10; Romans 12:15
- 13 Jeremiah 37:21; Acts 23:35; Acts 28:16; Acts 28:30; Jeremiah 39:14–18
- 14 Jeremiah 21:1–2; 1 Kings 22:16; Jeremiah 37:17; Jeremiah 42:2–5; 1 Samuel 3:17–18
- 15 Luke 22:67–68
- 16 Jeremiah 37:17; Jeremiah 38:1–6; John 3:2; Isaiah 57:16; Zechariah 12:1
- 17 Jeremiah 27:12; Jeremiah 27:17; Jeremiah 38:2; Jeremiah 21:8–10; Jeremiah 39:3
- 18 Jeremiah 24:8–10; Jeremiah 32:3–5; 2 Kings 25:4–10; Jeremiah 38:3; Jeremiah 38:23
- 19 John 12:42; Isaiah 51:12–13; Jeremiah 38:22; John 19:12–13; Isaiah 57:11
- 20 Jeremiah 26:13; Isaiah 55:3; Daniel 4:27; 2 Chronicles 20:20; Acts 26:29
- 21 Ezekiel 2:4–5; Ezekiel 2:7; Exodus 10:3–4; Jeremiah 5:3; Acts 20:26–27
- 22 Lamentations 5:11; Lamentations 1:2; Jeremiah 43:6; Lamentations 1:13; Psalm 69:14
- 23 Jeremiah 41:10; Jeremiah 38:18; Jeremiah 39:6; 2 Kings 25:7; Jeremiah 27:12–13
- 25 Jeremiah 38:27; Jeremiah 38:4–6
- 26 Jeremiah 37:20; Jeremiah 37:15; Jeremiah 42:2; Esther 4:8
- 27 2 Kings 6:19; 1 Samuel 16:2–5; Acts 23:6; 1 Samuel 10:15–16
- 28 Jeremiah 39:14; Jeremiah 37:21; Jeremiah 15:20–21; Psalm 23:4; Jeremiah 38:13
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
when you slack the hands of the people? It is thou who disbelievest that compellest me to say these things; it is thou that hast drawn me out into these words.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 13 (1889)