Skip to the text

Genesis · Clementine Vulgate

Genesis 42 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? 2 audivi quod triticum venundetur in Ægypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. 3 Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto, 4 Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali: 5 ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. 6 Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, 7 et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. 8 Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis. 9 Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terræ venistis. 10 Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. 11 Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali. 12 Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terræ hujus considerare venistis. 13 At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super. 14 Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis. 15 Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. 16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. 17 Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus. 18 Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo. 19 Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras, 20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat, 21 et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio. 22 E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur. 23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos. 24 Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos. 25 Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita. 26 At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt. 27 Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, 28 dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus? 29 Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes: 30 Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ. 31 Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias. 32 Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. 33 Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite, 34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam. 35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus, 36 dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt. 37 Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam. 38 At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Joseph

    Ruler in Egypt

    Betrayed and enslaved, he rose to rule Egypt and saved his family from famine.

    Cited in the guide: Genesis 37; 39–50

Cross references (34)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Acts 7:12; Joshua 7:10; Exodus 20:18; Genesis 42:2; Exodus 5:19
  2. 2 Genesis 43:8; Matthew 4:4; Psalm 118:17; Genesis 43:2; Genesis 45:9
  3. 3 Genesis 42:13; Genesis 42:5
  4. 4 Genesis 42:38; Genesis 43:29; Genesis 3:22; Genesis 11:4; Genesis 35:16–19
  5. 5 Genesis 41:57; Genesis 12:10; Acts 7:11; Genesis 26:1; Acts 11:28
  6. 6 Genesis 41:55–56; Genesis 45:26; Acts 7:10; Genesis 19:1; Genesis 44:14
  7. 7 Genesis 42:30; Genesis 42:19–20; Genesis 42:14–17; Genesis 42:9–12; Matthew 15:23–26
  8. 8 Genesis 37:2; John 20:14; John 21:4; Luke 24:16
  9. 9 Genesis 37:5–9; Exodus 32:35; Genesis 42:34; Judges 1:24; Numbers 13:16–20
  10. 10 Genesis 37:8; Genesis 27:37; 1 Kings 18:7; Genesis 27:29; Genesis 44:9
  11. 11 2 Corinthians 6:4; Genesis 42:19; Genesis 42:33–34; John 7:18
  12. 13 Genesis 37:30; Genesis 44:20; Genesis 42:32; Genesis 43:7; Matthew 2:16
  13. 14 Matthew 15:21–28; Genesis 42:9–11; Job 13:24; Job 19:11
  14. 15 1 Samuel 17:55; Genesis 42:16; Genesis 42:30; Matthew 23:16–22; 1 Samuel 1:26
  15. 16 Genesis 42:11
  16. 17 Genesis 40:4; Hebrews 12:10; Genesis 40:7; Genesis 41:10; Isaiah 24:22
  17. 18 Leviticus 25:43; Nehemiah 5:15; Genesis 20:11; Luke 18:2; Luke 18:4
  18. 19 Genesis 42:26; Genesis 40:3; Isaiah 42:7; Isaiah 42:22; Genesis 42:1–2
  19. 20 Genesis 42:34; Genesis 43:5; Genesis 44:23; Genesis 42:15; John 2:5
  20. 21 Hosea 5:15; Genesis 37:23–28; Job 36:8–9; Mark 9:43–45; 1 Kings 17:18
  21. 22 Psalm 9:12; 1 Kings 2:32; 2 Chronicles 24:22; Genesis 37:21–22; Genesis 9:5–6
  22. 23 2 Corinthians 5:20; John 16:13–14
  23. 24 Genesis 43:30; Genesis 43:14; Isaiah 63:9; Genesis 45:14–15; Luke 19:41
  24. 25 1 Peter 3:9; Romans 12:17–21; Genesis 45:21; Isaiah 55:1; Matthew 5:44
  25. 27 Exodus 4:24; Genesis 43:21–22; Luke 10:34; Genesis 44:11; Luke 2:7
  26. 28 Lamentations 3:37; Isaiah 45:7; Song of Songs 5:6; Lamentations 2:17; 1 Kings 10:5
  27. 30 Genesis 42:7
  28. 31 Genesis 42:11
  29. 33 Genesis 42:19–20; Genesis 42:15
  30. 34 Genesis 34:10; Genesis 34:21; 1 Kings 10:15; Ezekiel 17:4
  31. 35 Genesis 43:21; Genesis 43:15; Genesis 42:27–28; Genesis 43:12
  32. 36 Genesis 43:14; Romans 8:31; 1 Samuel 27:1; Matthew 14:31; Romans 8:28
  33. 37 Genesis 46:9; Micah 6:7; Genesis 43:9; Genesis 44:32–34
  34. 38 Genesis 37:35; Genesis 42:4; Genesis 37:33; Genesis 42:13; Genesis 35:16–18

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 42:3 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book I, Chapters XVIII–XIX)

    … brethren who detained her for ten days; Jeroboam also, who received the ten sceptres (tribes), and the ten courts of the tabernacle, and the columns of ten cubits [high], and the ten sons of Jacob who were at first sent into Egypt to buy corn, and the ten apostles to whom the Lord appeared after His resurrection,--Thomas being absent,--represented, according …

    Read in context · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)