1 Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen. 2 Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege: 3 quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri. 4 Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen. 5 Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. 6 Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. 7 Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi, 8 et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitæ tuæ? 9 respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. 10 Et benedicto rege, egressus est foras. 11 Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao. 12 Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis. 13 In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan. 14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis. 15 Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia? 16 Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis. 17 Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. 18 Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus. 19 Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem. 20 Emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni, 21 et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus, 22 præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. 23 Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros, 24 ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris. 25 Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi. 26 Ex eo tempore usque in præsentem diem, in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit. 27 Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis. 28 Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vitæ illius, centum quadraginta septem annorum. 29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto: 30 sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti. 31◆ Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput.
Genesis 47 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Jacob
He wrestled with God through the night and rose as Israel, father of twelve tribes.
Cited in the guide: Genesis 25–35; 46–49
Joseph
Betrayed and enslaved, he rose to rule Egypt and saved his family from famine.
Cited in the guide: Genesis 37; 39–50
Cross references (28)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Genesis 45:10; Genesis 46:31; Genesis 46:28; Genesis 45:16; Exodus 9:26
- 2 Acts 7:13; 2 Corinthians 4:14; Jude 24; Colossians 1:28
- 3 Genesis 46:33–34; 2 Thessalonians 3:10; Amos 7:14–15; Jonah 1:8; Genesis 4:2
- 4 Genesis 46:34; Deuteronomy 26:5; Genesis 15:13; Genesis 43:1; Acts 7:11
- 6 Exodus 18:21; Genesis 47:11; Proverbs 22:29; 2 Chronicles 26:10; Exodus 18:25
- 7 Genesis 47:10; 2 Samuel 14:22; Exodus 12:32; Luke 22:19; Matthew 26:26
- 9 Job 14:1; Psalm 39:12; Genesis 35:28; Psalm 39:5; Exodus 7:7
- 10 Genesis 47:7; Deuteronomy 33:1; Hebrews 7:7; 2 Samuel 8:10; Genesis 14:19
- 11 Genesis 47:6; Exodus 12:37; Exodus 1:11; John 17:24; John 14:2
- 12 Genesis 45:11; Mark 7:10–13; Exodus 20:12; Genesis 47:1; Ruth 4:15
- 13 Acts 7:11; Jeremiah 9:12; Lamentations 4:9; Genesis 41:30–31; 1 Kings 18:5
- 14 Genesis 41:56; Luke 16:10–12; 1 Peter 4:10; Luke 16:1–2; 1 Corinthians 4:2
- 15 Judges 8:8; Judges 8:5; Matthew 6:11; Psalm 37:3; Genesis 47:18–19
- 16 Philippians 4:8; 1 Corinthians 10:32; Proverbs 12:17; Colossians 4:5; Daniel 6:5–7
- 17 Isaiah 31:1; Job 2:4; Matthew 6:24; 1 Kings 10:28; Exodus 9:3
- 18 Jeremiah 38:9; 2 Kings 6:26
- 19 Nehemiah 5:2–3; Job 2:4; Lamentations 1:11; Lamentations 5:9; Lamentations 5:6
- 21 Genesis 41:48
- 22 Ezra 7:24; Joshua 21:1–45; Nehemiah 13:10; 1 Corinthians 9:13; Genesis 41:50
- 23 Isaiah 55:10; Isaiah 28:24–25; Genesis 45:6; Psalm 112:5; Proverbs 12:11
- 24 Genesis 41:34; Psalm 112:5; Psalm 41:1; Genesis 47:25; 1 Samuel 8:15–17
- 25 Genesis 33:15; Proverbs 11:26–27; Genesis 41:45; Genesis 50:20; Genesis 45:6–8
- 26 Genesis 47:22; Ezekiel 7:24
- 27 Genesis 46:3; Exodus 1:7; Acts 7:17; Psalm 107:38; Psalm 105:24
- 28 Psalm 90:10; Psalm 119:84; Psalm 90:12; Genesis 47:8–9; Genesis 37:2
- 29 Genesis 24:2; Deuteronomy 31:14; Genesis 24:49; 1 Kings 2:1; Genesis 50:24–25
- 30 Genesis 49:29–32; Genesis 25:9; Genesis 23:19; Genesis 50:25; 2 Samuel 19:37
- 31 1 Kings 1:47; Genesis 24:3; Hebrews 11:21; Genesis 47:29; Genesis 24:26
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
Why does my Bible say something different?
- Hebrews 11:21 and Genesis 47:31: Jacob’s staff or Jacob’s bed?
In the Hebrew text of Genesis 47:31 Israel bows “upon the bed’s head.” In the Septuagint he bows “on the top of his staff,” and Hebrews 11:21 quotes the Greek. The Hebrew consonants can be read either way; only the later vowel marks decide. The Orthodox Church reads “staff,” and St John of Damascus used the verse in defending the veneration of holy things.
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
"Few and evil have the days of the years of my life been," said Jacob, and elsewhere "all the days of my life." Thus under the form of history the law is laid down for what is to follow.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)