1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. 2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, 3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius. 4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant: 5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam: 6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu. 7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. 8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: 9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? 10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. 11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: 12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. 13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, 14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, 15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. 16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, 17 et ait: Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi: 18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. 19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: 20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. 21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. 22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. 23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.
Genesis 39 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Joseph
Betrayed and enslaved, he rose to rule Egypt and saved his family from famine.
Cited in the guide: Genesis 37; 39–50
Potiphar
An Egyptian officer of Pharaoh and captain of the guard who bought Joseph from the Ishmaelites, put him in charge of his household, and had him thrown into prison after his wife's…
Cited in the guide: Genesis 37:36; Genesis 39:1; Genesis 39:4
Cross references (20)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Genesis 37:28; Psalm 105:17; Genesis 37:36; Genesis 37:25; Acts 7:9
- 2 1 Samuel 18:14; Psalm 91:15; Jeremiah 15:20; Genesis 26:28; Acts 7:9–10
- 3 Psalm 1:3; 2 Chronicles 26:5; 1 Samuel 18:14; Genesis 30:27; Matthew 5:16
- 4 Genesis 39:21–22; Genesis 19:19; Proverbs 27:18; Genesis 39:8; Genesis 24:2
- 5 Genesis 30:27; 2 Samuel 6:11–12; Acts 27:24; Psalm 72:17; Genesis 12:2
- 6 1 Samuel 16:12; Luke 19:17; Proverbs 31:11; Genesis 29:17; Genesis 39:23
- 7 Ezekiel 16:34; 2 Samuel 13:11; 2 Peter 2:14; Ezekiel 16:32; Ezekiel 23:12–16
- 8 Proverbs 22:14; Proverbs 23:26–28; Proverbs 9:13–18; Proverbs 1:10; Proverbs 7:5
- 9 2 Samuel 12:13; Genesis 20:6; Genesis 42:18; 1 John 3:9; Luke 12:48
- 10 1 Peter 2:11; 1 Corinthians 15:33; 2 Timothy 2:22; 1 Corinthians 6:18; 1 Thessalonians 5:22
- 11 Ephesians 5:3; Ephesians 5:12; Malachi 3:5; Proverbs 9:17; Jeremiah 23:24
- 12 2 Timothy 2:22; Proverbs 7:13–27; Ecclesiastes 7:26; 1 Peter 2:11; Proverbs 5:8
- 14 Matthew 26:59; Genesis 40:15; Psalm 120:3; Genesis 39:17; Proverbs 10:18
- 16 Psalm 37:32; Psalm 37:12; Titus 3:3; Jeremiah 9:3–5; Jeremiah 4:22
- 17 Exodus 23:1; Psalm 55:3; 1 Kings 18:17; Proverbs 12:19; 1 Kings 21:9–13
- 19 2 Thessalonians 2:11; Proverbs 18:17; Job 29:16; Proverbs 29:12; Acts 25:16
- 20 Genesis 40:15; 1 Peter 2:19; Genesis 41:9–14; 2 Timothy 2:9; Genesis 40:1–3
- 21 Isaiah 41:10; Exodus 3:21; 1 Peter 3:17; Acts 7:9–10; Isaiah 43:2
- 22 Genesis 40:3–4; Genesis 39:4; Genesis 39:9; 1 Samuel 2:30; Genesis 39:6–7
- 23 Isaiah 43:2; Psalm 1:3; Genesis 39:2–3; Daniel 6:22; Genesis 49:23–24
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
"Thou broughtest in unto us here an Hebrew servant to mock us." It was not this man that mocked thee, O wretched and unhappy woman, but the devil that told thee that thou couldest break down the adamant.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)