1 [In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt. 2 Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël. 3 Projecit Israël bonum: inimicus persequetur eum. 4 Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. 5 Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? 6 Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ. 7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam. 8 Devoratus est Israël; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. 9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus. 10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum. 11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factæ sunt ei aræ in delictum. 12 Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt. 13 Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur. 14 Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra; et Judas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.]
Hosea 8 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (14)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Hosea 6:7; Deuteronomy 28:49; Jeremiah 4:13; Hosea 5:8; Habakkuk 1:8
- 2 Matthew 7:21; Titus 1:16; Hosea 7:13–14; Psalm 78:34–37; Matthew 25:11
- 3 Lamentations 3:66; Psalm 81:10–11; Amos 1:11; Lamentations 4:19; Psalm 36:3
- 4 Hosea 13:9–10; 2 Kings 15:10–30; Hosea 13:2; 1 Kings 12:16–20; John 10:14
- 5 Hosea 10:5; Jeremiah 13:27; Proverbs 1:22; Jeremiah 4:14; 2 Kings 17:16–18
- 6 Habakkuk 2:18; Jeremiah 10:3–9; Jeremiah 10:14; Psalm 106:19–20; Isaiah 44:9–20
- 7 Proverbs 22:8; Job 4:8; Galatians 6:7; Nahum 1:3; Hosea 7:9
- 8 Jeremiah 22:28; Jeremiah 51:34; 2 Timothy 2:20–21; Ezekiel 36:3; 2 Kings 18:11
- 9 Jeremiah 2:24; Ezekiel 16:33–34; Hosea 7:11; Hosea 5:13; 2 Kings 15:19
- 10 Ezekiel 16:37; Ezekiel 26:7; Jeremiah 42:2; Hosea 10:10; Isaiah 10:8
- 11 Hosea 12:11; Deuteronomy 4:28; Isaiah 10:10–11; Hosea 10:8; Jeremiah 16:13
- 12 Romans 7:12; Deuteronomy 4:6–8; Hosea 4:6; Proverbs 22:20; 2 Kings 17:15–16
- 13 Hosea 9:9; Hosea 9:6; Amos 8:7; Amos 5:22; Hosea 9:3–4
- 14 Jeremiah 17:27; Deuteronomy 32:18; Hosea 13:6; Amos 2:5; Isaiah 17:10
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences