1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 2 [Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto. 3 Quia hæc dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quæ genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac: 4 Mortibus ægrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt, et gladio et fame consumentur: et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ. 5 Hæc enim dicit Dominus: Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes. 6 Et morientur grandes et parvi in terra ista: non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis. 7 Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. 8 Et domum convivii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas. 9 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego auferam de loco isto, in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ. 10 Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quæ iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro? 11 dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt. 12 Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. 13 Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri: et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. 14 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti, 15 sed: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis, et de universis terris ad quas ejeci eos: et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. 16 Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos: et post hæc mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum. 17 Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditæ a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis. 18 Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam. 19 Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit. 20 Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? 21 Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus.]
Jeremiah 16 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (21)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Jeremiah 1:4; Jeremiah 1:2; Jeremiah 2:1
- 2 1 Corinthians 7:26–27; Luke 23:29; Genesis 19:14; Luke 21:23; Matthew 24:19
- 3 Jeremiah 16:5; Jeremiah 16:9; Jeremiah 6:21
- 4 Jeremiah 25:33; Psalm 83:10; Jeremiah 9:22; Zephaniah 1:17; Jeremiah 34:20
- 5 Ezekiel 24:16–23; Isaiah 27:11; Jeremiah 15:1–4; Deuteronomy 31:17; Jeremiah 16:6–7
- 6 Deuteronomy 14:1; Jeremiah 47:5; Jeremiah 41:5; Leviticus 19:28; Jeremiah 48:37
- 7 Ezekiel 24:17; Hosea 9:4; Deuteronomy 26:14; Job 42:11; Proverbs 31:6–7
- 8 Ecclesiastes 7:2–4; Jeremiah 15:17; Isaiah 22:12–14; Amos 6:4–6; Luke 17:27–29
- 9 Hosea 2:11; Ezekiel 26:13; Jeremiah 7:34; Jeremiah 25:10; Isaiah 24:7–12
- 10 Jeremiah 5:19; Deuteronomy 29:24–25; 1 Kings 9:8–9; Jeremiah 13:22; Jeremiah 2:35
- 11 Psalm 106:35–41; Ezekiel 11:21; Nehemiah 9:26–29; Jeremiah 22:9; 1 Peter 4:3
- 12 Jeremiah 13:10; Jeremiah 7:26; Ecclesiastes 9:3; Jeremiah 9:14; Jeremiah 7:24
- 13 Deuteronomy 28:36; Deuteronomy 4:26–28; Jeremiah 15:14; Jeremiah 17:4; 2 Chronicles 7:20
- 14 Jeremiah 23:7–8; Deuteronomy 15:15; Exodus 20:2; Hosea 3:4–5; Micah 6:4
- 15 Jeremiah 3:18; Jeremiah 32:37; Jeremiah 24:6; Amos 9:14; Ezekiel 39:28
- 16 Habakkuk 1:14–15; Amos 4:2; Micah 7:2; Revelation 6:15–17; Amos 9:1–3
- 17 Proverbs 15:3; Proverbs 5:21; Jeremiah 23:24; Psalm 90:8; Job 34:21–22
- 18 Isaiah 40:2; Numbers 35:33–34; Jeremiah 17:18; Jeremiah 2:7; Revelation 18:6
- 19 Isaiah 25:4; Nahum 1:7; Jeremiah 17:17; Isaiah 2:2–3; Isaiah 44:10
- 20 Psalm 115:4–8; Isaiah 37:19; Galatians 4:8; Acts 19:26; Isaiah 36:19
- 21 Psalm 9:16; Jeremiah 33:2; Psalm 83:18; Amos 5:8; Exodus 15:3
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… we now see fulfilled, he thus spoke: "O Lord my God, and my refuge in the day of evils, to Thee shall the nations come from the utmost end of the earth, saying, Truly our fathers have worshipped lying images, wherein there is no profit." But that the Jews, by whom He behoved even to be slain, were not going …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
Therefore nations that are converted to Christ afterwards, and taking to heart the impieties of their parents, and saying now what the prophet Jeremias himself said, "Truly a lie our fathers have worshipped, vanity which hath not profited them" --when, I say, they now say this, they renounce the opinions and blasphemies of their unjust parents....There have led us away …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)
… if the heathen who came from the ends of the earth, in the words of Jeremias, "The Gentiles shall come unto Thee from the ends of the earth, and shall say, Surely our forefathers have inherited lies, vanity, and things wherein there is no profit:" if the heathen forsook their idols, to come to the God of Israel; ought Israel …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)