Skip to the text

Isaiah · Clementine Vulgate

Isaiah 17 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Onus Damasci. [Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. 2 Derelictæ civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. 3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum. 4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet. 5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget; et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim. 6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël. 7 In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient; 8 et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus; et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra. 9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël; et eris deserta. 10 Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis; 11 in die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit; ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter. 12 Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum. 13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. 14 In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.]

Cross references (14)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Amos 1:3–5; Isaiah 25:2; Zechariah 9:1; Jeremiah 49:2; Jeremiah 49:23–27
  2. 2 Ezekiel 25:5; Deuteronomy 2:36; Zephaniah 2:6; Jeremiah 7:33; Numbers 32:34
  3. 3 Isaiah 7:16; Isaiah 8:4; Hosea 9:11; Isaiah 7:8; Micah 1:4–9
  4. 4 Isaiah 10:16; Deuteronomy 32:15–27; Ezekiel 34:20; Isaiah 9:8; Isaiah 24:13
  5. 5 Matthew 13:30; Jeremiah 51:33; Joel 3:13; 2 Samuel 5:18; Revelation 14:15–20
  6. 6 Isaiah 24:13; Deuteronomy 4:27; Obadiah 5; Romans 11:4–6; Romans 9:27
  7. 7 Micah 7:7; Hosea 6:1; Hosea 3:5; Hosea 14:1–3; Isaiah 29:24
  8. 8 Isaiah 30:22; Isaiah 27:9; Isaiah 2:8; Micah 5:13–14; Hosea 10:1–2
  9. 9 Isaiah 27:10; Amos 3:11–15; Hosea 10:14; Isaiah 17:4–5; Hosea 13:15–16
  10. 10 Jeremiah 2:32; Isaiah 26:4; Psalm 106:21; Deuteronomy 32:18; Deuteronomy 32:4
  11. 11 Hosea 8:7; Job 4:8; Isaiah 65:13–14; Romans 2:5; Galatians 6:7–8
  12. 12 Luke 21:25; Jeremiah 6:23; Psalm 18:4; Revelation 17:15; Ezekiel 43:2
  13. 13 Psalm 9:5; Psalm 1:4; Isaiah 41:15–16; Job 21:18; Isaiah 29:5
  14. 14 2 Kings 19:35; Proverbs 22:23; Ezekiel 39:10; Isaiah 10:28–32; 2 Kings 19:3

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences