Skip to the text

Jeremiah · Clementine Vulgate

Jeremiah 42 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osaiæ, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum, 2 dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur: 3 et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus. 4 Dixit autem ad eos Jeremias propheta: Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra: omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam. 5 Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus: 6 sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri. 7 Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam, 8 vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum, a minimo usque ad magnum. 9 Et dixit ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus: 10 Si quiescentes manseritis in terra hac, ædificabo vos, et non destruam: plantabo, et non evellam: jam enim placatus sum super malo quod feci vobis. 11 Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus: 12 et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra. 13 Si autem dixeritis vos: Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri, 14 dicentes: Nequaquam, sed ad terram Ægypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tubæ non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus: 15 propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiæ Juda: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Ægyptum, et intraveritis ut ibi habitetis, 16 gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Ægypti: et fames, pro qua estis solliciti, adhærebit vobis in Ægypto, et ibi moriemini. 17 Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Ægyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos. 18 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum. 19 Verbum Domini super vos, reliquiæ Juda: Nolite intrare Ægyptum: scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie, 20 quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus. 21 Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos. 22 Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Hoshaiah

    Father of Azariah

    Named as the father of Azariah (and, in Jeremiah 42:1, of Jezaniah).

    Cited in the guide: Jeremiah 42:1; Jeremiah 43:2

  • Jezaniah

    Commander who sought Jeremiah's counsel

    Son of Hoshaiah who, with the commanders and Johanan son of Kareah, approached Jeremiah to ask for the LORD's guidance.

    Cited in the guide: Jeremiah 42:1

Cross references (22)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Jeremiah 41:11; Jeremiah 40:13; Jeremiah 6:13; Jeremiah 42:8; Jeremiah 40:8
  2. 2 Jeremiah 36:7; Leviticus 26:22; Isaiah 37:4; Acts 8:24; 1 Samuel 7:8
  3. 3 Psalm 86:11; Proverbs 3:6; Jeremiah 6:16; Ezra 8:21; Micah 4:2
  4. 4 1 Samuel 12:23; 1 Samuel 3:17–18; Exodus 8:29; Psalm 40:10; Jeremiah 23:28
  5. 5 Genesis 31:50; Judges 11:10; Malachi 2:14; Malachi 3:5; Revelation 1:5
  6. 6 Jeremiah 7:23; Deuteronomy 5:29; Romans 8:7; Deuteronomy 5:33; Deuteronomy 6:2–3
  7. 7 Psalm 27:14; Isaiah 28:16; Habakkuk 2:3
  8. 8 Jeremiah 42:1; Jeremiah 43:2–5; Jeremiah 41:11–16; Jeremiah 40:13; Jeremiah 40:8
  9. 9 2 Kings 19:4; 2 Kings 19:6; Jeremiah 42:2; 2 Kings 19:20–37; 2 Kings 22:15–20
  10. 10 Ezekiel 36:36; Jeremiah 31:28; Jeremiah 24:6; Joel 2:13; Jeremiah 33:7
  11. 11 Romans 8:31; Jeremiah 1:8; Isaiah 43:2; Jeremiah 1:19; Isaiah 43:5
  12. 12 Psalm 106:45–46; Proverbs 16:7; Nehemiah 1:11
  13. 13 Jeremiah 44:16; Exodus 5:2; Jeremiah 42:10
  14. 14 Jeremiah 4:19; Jeremiah 41:17; Jeremiah 4:21; Exodus 16:3; Numbers 11:4–5
  15. 15 Jeremiah 44:12–14; Deuteronomy 17:16; Jeremiah 42:17; Daniel 11:17; Luke 9:51
  16. 16 Jeremiah 44:27; Ezekiel 11:8; Amos 9:1–4; John 11:48; Jeremiah 44:11–13
  17. 17 Jeremiah 42:22; Jeremiah 44:13–14; Jeremiah 44:28; Jeremiah 24:10
  18. 18 Jeremiah 7:20; Jeremiah 18:16; Jeremiah 39:1–9; Jeremiah 29:18; Deuteronomy 29:21–22
  19. 19 Deuteronomy 17:16; Isaiah 30:1–7; Ezekiel 17:15; Isaiah 31:1–3; Nehemiah 9:29–30
  20. 20 James 1:22; Matthew 22:35; Psalm 18:44; Matthew 22:15–18; Galatians 6:7
  21. 21 Ezekiel 2:7; Zechariah 7:11–12; Acts 20:26–27; Jeremiah 7:24–27; Ezekiel 3:17
  22. 22 Jeremiah 42:17; Ezekiel 6:11; Hosea 9:6; Jeremiah 43:11; Ezekiel 5:3–4

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences