1 Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud. 2 Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos. 3 Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens: 4 Tolle lumbare quod possedisti, quod est circa lumbos tuos: et surgens vade ad Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petræ. 5 Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus. 6 Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi. 7 Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud: et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset. 8 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 9 [Hæc dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam: 10 populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui, abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos: et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est. 11 Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam: et non audierunt.] 12 Dices ergo ad eos sermonem istum: [Hæc dicit Dominus Deus Israël: Omnis laguncula implebitur vino.] Et dicent ad te: [Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?] 13 Et dices ad eos: [Hæc dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate. 14 Et dispergam eos virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam, et non concedam: neque miserebor, ut non disperdam eos. 15 Audite, et auribus percipite: nolite elevari, quia Dominus locutus est. 16 Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. 17 Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. 18 Dic regi et dominatrici: Humiliamini, sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ. 19 Civitates austri clausæ sunt, et non est qui aperiat: translata est omnis Juda transmigratione perfecta. 20 Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? 21 Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? 22 Quod si dixeris in corde tuo: Quare venerunt mihi hæc? propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua, pollutæ sunt plantæ tuæ. 23 Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. 24 Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto. 25 Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio. 26 Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua: 27 adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me: usquequo adhuc?]
Jeremiah 13 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (25)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Jeremiah 13:11; Hebrews 1:1; Jeremiah 19:1; Ezekiel 4:1–5; Jeremiah 27:2
- 2 Ezekiel 2:8; John 15:14; Proverbs 3:5; Isaiah 20:2; John 13:6–7
- 3 Jeremiah 13:8
- 4 Jeremiah 51:63–64; Micah 4:10; Psalm 137:1
- 5 Exodus 40:16; Exodus 39:42–43; Hebrews 11:17–19; 2 Timothy 2:3; John 2:5–8
- 7 Isaiah 64:6; Romans 3:12; Jeremiah 24:1–8; Luke 14:34–35; Zechariah 3:3–4
- 9 Leviticus 26:19; Zephaniah 3:11; Jeremiah 13:15–17; Isaiah 23:9; Proverbs 16:18
- 10 Jeremiah 9:14; Jeremiah 16:12; Numbers 14:11; 2 Chronicles 36:15–16; Jeremiah 3:17
- 11 Exodus 19:5–6; Jeremiah 33:9; Isaiah 43:21; Psalm 81:11; Psalm 147:20
- 12 Ezekiel 24:19
- 13 Isaiah 51:17; Isaiah 63:6; Psalm 60:3; Psalm 75:8; Jeremiah 25:27
- 14 Deuteronomy 29:20; Psalm 2:9; Isaiah 9:20–21; Jeremiah 19:9–11; Jeremiah 21:7
- 15 Isaiah 28:14–22; Revelation 2:29; Isaiah 42:23; Jeremiah 26:15; James 4:10
- 16 Isaiah 59:9; Isaiah 8:22; Isaiah 60:2; Proverbs 4:19; Isaiah 5:30
- 17 Malachi 2:2; Jeremiah 9:1; Jeremiah 14:17; Romans 9:2–4; Luke 19:41–42
- 18 Jeremiah 22:26; 2 Kings 24:12; 2 Kings 24:15; 2 Chronicles 33:12; 2 Chronicles 33:19
- 19 Jeremiah 52:27; 2 Kings 25:21; Jeremiah 52:30; Deuteronomy 28:52; Jeremiah 39:9
- 20 Jeremiah 6:22; Jeremiah 1:14; Habakkuk 1:6; Jeremiah 23:2; Jeremiah 10:22
- 21 Isaiah 13:8; Jeremiah 4:31; Isaiah 10:3; Jeremiah 38:22; Jeremiah 5:31
- 22 Nahum 3:5; Jeremiah 16:10–11; Jeremiah 5:19; Lamentations 1:8; Deuteronomy 7:17
- 23 Jeremiah 2:22; Jeremiah 9:5; Matthew 19:24–28; Jeremiah 17:9; Jeremiah 5:3
- 24 Psalm 1:4; Leviticus 26:33; Hosea 13:3; Ezekiel 5:12; Ezekiel 5:2
- 25 Job 20:29; Psalm 9:17; Psalm 11:6; Jeremiah 2:32; Matthew 24:51
- 26 Hosea 2:10; Lamentations 1:8; Ezekiel 23:29; Ezekiel 16:37; Jeremiah 13:22
- 27 Ezekiel 24:13; Ezekiel 6:13; Hosea 8:5; Isaiah 65:7; 2 Corinthians 12:21
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
For Jeremiah too calls the people "a girdle," and makes mention again of "bottles" and of "wine." Thus, the discourse being about gluttony and a table, He takes His illustrations from the same.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)