Skip to the text

Hosea · Clementine Vulgate

Hosea 9 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 [Noli lætari, Israël; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo; dilexisti mercedem super omnes areas tritici. 2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis: 3 non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit. 4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium; omnes qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animæ ipsorum: non intrabit in domum Domini. 5 Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini? 6 Ecce enim profecti sunt a vastitate: Ægyptus congregabit eos; Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum. 7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ. 8 Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus; insania in domo Dei ejus. 9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum. 10 Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt. 11 Ephraim quasi avis avolavit; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu. 12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; sed et væ eis cum recessero ab eis ! 13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. 14 Da eis, Domine. Quid dabis eis? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia. 15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes. 16 Percussus est Ephraim; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. 17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.]

Cross references (17)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Hosea 10:5; Jeremiah 44:17; James 4:16; Hosea 4:12; Isaiah 17:11
  2. 2 Hosea 2:9; Micah 6:13–16; Hosea 2:12; Haggai 2:16; Isaiah 24:7–12
  3. 3 Ezekiel 4:13; Hosea 8:13; Leviticus 25:23; Jeremiah 2:7; Hosea 7:11
  4. 4 Jeremiah 6:20; Hosea 8:13; Deuteronomy 26:14; Haggai 2:13–14; Hosea 3:4
  5. 5 Isaiah 10:3; Jeremiah 5:31; Hosea 2:11; Joel 1:13
  6. 6 Hosea 10:8; Isaiah 5:6; Isaiah 7:23; Hosea 8:13; Hosea 7:16
  7. 7 Acts 26:24–25; Micah 7:4; Mark 3:21; 2 Kings 9:11; Ezekiel 13:3
  8. 8 Hosea 5:1; John 15:24; Ezekiel 3:17; Ezekiel 33:7; Lamentations 4:13
  9. 9 Hosea 10:9; Judges 19:16–20:21; Isaiah 31:6; Hosea 8:13
  10. 10 Jeremiah 11:13; Hosea 4:14; Numbers 25:1–18; Ezekiel 20:8; Hosea 2:15
  11. 11 Hosea 9:14; Genesis 41:52; Hosea 4:7; Deuteronomy 28:18; Hosea 10:5
  12. 12 Hosea 7:13; Hosea 9:16; Deuteronomy 31:17; Deuteronomy 32:25; Jeremiah 15:7
  13. 13 Ezekiel 27:3; Ezekiel 26:1–21; Amos 7:17; Hosea 9:16; Hosea 10:14
  14. 14 Luke 23:29; Luke 21:23; 1 Corinthians 7:26; Mark 13:17; Job 21:10
  15. 15 Isaiah 1:23; Hosea 4:15; Hosea 12:11; Amos 5:5; 1 Samuel 7:16
  16. 16 Hosea 9:11–13; Ezekiel 24:21; Isaiah 5:24; Job 18:16; Hosea 8:7
  17. 17 Deuteronomy 28:64–65; Hosea 7:13; Zechariah 7:11–14; Isaiah 48:18; Micah 7:7

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences