1 Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem. 2 At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Ægypto. 3 Miseruntque et vocaverunt eum: venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israël, et locuti sunt ad Roboam, dicentes: 4 Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis: tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi. 5 Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus, 6 iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic? 7 Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. 8 Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi, 9 dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos? 10 Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum: tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. 11 Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. 12 Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia. 13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant, 14 et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. 15 Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ, ad Jeroboam filium Nabat. 16 Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ hæreditas in filio Isai? vade in tabernacula tua, Israël: nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël in tabernacula sua. 17 Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. 18 Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa: et lapidavit eum omnis Israël, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem: 19 recessitque Israël a domo David usque in præsentem diem. 20 Factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato cœtu, et constituerunt eum regem super omnem Israël: nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam. 21 Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israël, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis. 22 Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens: 23 Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens: 24 Hæc dicit Dominus: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israël: revertatur vir in domum suam: a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis præceperat Dominus. 25 Ædificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi: et egressus inde ædificavit Phanuel. 26 Dixitque Jeroboam in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David, 27 si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem: et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum. 28 Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. 29 Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan: 30 et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan. 31 Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi. 32 Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quæ celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat: constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat. 33 Et ascendit super altare quod exstruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo: et fecit solemnitatem filiis Israël, et ascendit super altare, ut adoleret incensum.
1 Kings 12 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Adoram
Listed in David's administration as the official in charge of the forced labor.
Cited in the guide: 2 Samuel 20:24; 1 Kings 12:18; 2 Chronicles 10:18
Ahijah
Prophet whose word to Jeroboam is fulfilled when Rehoboam rejects the people's plea; his prophecy is also a source for Solomon's acts.
Cited in the guide: 1 Kings 11:29; 1 Kings 12:15; 1 Kings 14:4
Jeroboam
An Ephraimite from Zeredah, son of Nebat, whom Solomon put over the labor force of the house of Joseph and whom Ahijah told he would rule ten tribes; he became king of Israel,…
Cited in the guide: 1 Kings 11:26; 1 Kings 11:28; 1 Kings 12:20
Nebat
Named as the father of Jeroboam, first king of the northern kingdom; the sins of 'Jeroboam son of Nebat' become the standard for later kings of Israel.
Cited in the guide: 1 Kings 11:26; 1 Kings 12:2; 1 Kings 16:3
Rehoboam
His harsh answer to the people split the kingdom of Israel in two.
Cited in the guide: 1 Kings 12; 14:21-31; 2 Chron. 10-12; Matt. 1:7
Shemaiah
Man of God who told Rehoboam not to fight Israel, later declared that Judah was forsaken into Shishak's hand and then brought word of deliverance when they humbled themselves; his…
Cited in the guide: 1 Kings 12:22; 2 Chronicles 11:2; 2 Chronicles 12:5
Places
Bethel
Bethel ('house of God') is usually identified with Beitin, north of Jerusalem (location approximate). Jacob's ladder vision and Jeroboam's calf shrine are set here.
Cited in the guide: Genesis 28:19; Genesis 12:8; 1 Kings 12:29
Cross references (32)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Judges 9:6; 2 Chronicles 10:1–19; Judges 9:1; Genesis 33:18–19; Joshua 24:32
- 2 1 Kings 11:40; 1 Kings 11:26–31; 2 Chronicles 10:2–3
- 4 1 Samuel 8:11–18; 1 Kings 4:7; Matthew 11:29–30; Matthew 23:4; 1 Kings 4:20–25
- 5 1 Kings 12:12
- 6 Job 32:7; Job 12:12; Proverbs 27:10; 2 Samuel 17:5; 1 Kings 4:2
- 7 Proverbs 15:1; Philippians 2:7–11; 2 Samuel 15:3–6; 2 Chronicles 10:6–7; Zechariah 1:13
- 8 Proverbs 19:20; Proverbs 1:30; Proverbs 1:25; Proverbs 25:12; Ecclesiastes 10:2–3
- 9 2 Chronicles 18:5–7; 1 Kings 22:6–8; 2 Samuel 17:5–6; 2 Chronicles 10:9
- 10 2 Chronicles 10:10–11; Proverbs 29:23; 2 Samuel 17:7–13; Proverbs 10:14; Proverbs 18:6–7
- 11 Ezekiel 2:6; Revelation 9:3–10; Exodus 5:18; 2 Chronicles 16:10; Jeremiah 27:11
- 12 1 Kings 12:5; 2 Chronicles 10:12–14
- 13 Ecclesiastes 10:12; Proverbs 18:23; James 3:17; Proverbs 13:20; Proverbs 10:32
- 14 1 Kings 12:10–11; Exodus 5:16–18; Exodus 5:5–9; Exodus 1:14; Esther 1:16–21
- 15 Judges 14:4; 1 Kings 12:24; 1 Kings 11:29–38; 2 Chronicles 25:20; Deuteronomy 2:30
- 16 2 Samuel 20:1; 1 Kings 22:36; Jeremiah 23:5–6; 1 Kings 22:17; Jeremiah 33:15–16
- 17 1 Kings 11:36; 1 Kings 11:13; 2 Chronicles 10:17; 2 Chronicles 11:13–17
- 18 1 Kings 4:6; 1 Kings 5:14; 2 Samuel 20:24; Acts 7:57–58; Proverbs 28:1–2
- 19 2 Kings 17:21; 2 Chronicles 10:19; 2 Chronicles 13:17; Joshua 4:9; 2 Chronicles 13:5–7
- 20 1 Kings 11:13; 1 Kings 11:32; 1 Kings 12:17; 1 Kings 11:36; 1 Samuel 10:24
- 21 2 Chronicles 11:1–3; 2 Chronicles 14:8; 1 Chronicles 21:5; 2 Chronicles 17:14–19; Proverbs 21:30–31
- 22 2 Chronicles 11:2; 2 Chronicles 12:5–7; 1 Kings 13:11; 1 Kings 13:1; 2 Kings 4:22
- 23 1 Kings 12:17
- 24 1 Kings 12:15; 2 Chronicles 11:4; Numbers 14:42; 1 Kings 11:29–38; 2 Chronicles 25:7–8
- 25 Judges 8:17; Judges 8:8; Judges 9:45–49; Genesis 32:30–31; Judges 9:1
- 26 Jeremiah 38:18–21; 2 Chronicles 20:20; John 12:19; Acts 4:16–17; Mark 2:6–8
- 27 Deuteronomy 16:6; Deuteronomy 12:14; Deuteronomy 12:5–7; Proverbs 29:25; 1 Kings 8:44
- 28 Exodus 32:4; Exodus 32:8; 2 Kings 17:16; 2 Kings 10:29; 2 Chronicles 11:15
- 29 Genesis 28:19; Judges 18:27–31; Deuteronomy 34:1; Genesis 35:1; Genesis 14:14
- 30 2 Kings 17:21; 1 Kings 13:34; 2 Kings 10:31
- 31 2 Chronicles 13:9; 1 Kings 13:32–33; 2 Kings 17:32; 2 Chronicles 11:14–15; Numbers 3:10
- 32 Numbers 29:12–40; Amos 7:10–13; 1 Kings 8:2; 1 Kings 8:5; Matthew 15:8–9
- 33 1 Kings 13:1; Numbers 15:39; 2 Chronicles 26:6; Matthew 15:6; Mark 7:13
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences