Skip to the text

Isaiah · Clementine Vulgate

Isaiah 16 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

Isaiah is not in PT1904.

VUL Clementine Vulgate
PT1904 Patriarchal Text 1904 (accented, eBible edition)
1 [Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion.
·
2 Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon.
·
3 Ini consilium, coge concilium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie; absconde fugientes, et vagos ne prodas.
·
4 Habitabunt apud te profugi mei; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram.
·
5 Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est.
·
6 Audivimus superbiam Moab: superbus est valde; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus.
·
7 Idcirco ululabit Moab ad Moab; universus ululabit: his qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas.
·
8 Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt: flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto; propagines ejus relictæ sunt, transierunt mare.
·
9 Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama; inebriabo de lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit.
·
10 Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat; vocem calcantium abstuli.
·
11 Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris.
·
12 Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit.]
·
13 Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc.
·
14 Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.
·
Cross references (14)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Isaiah 10:32; 2 Kings 3:4; 2 Kings 14:7; 2 Samuel 8:2; Ezra 7:17
  2. 2 Proverbs 27:8; Judges 11:18; Deuteronomy 3:8; Isaiah 13:14; Jeremiah 48:20
  3. 3 1 Kings 18:4; Isaiah 32:2; Obadiah 12–14; Ezekiel 45:9–12; Isaiah 9:6
  4. 4 Isaiah 14:4; Isaiah 9:4; Malachi 4:3; Isaiah 51:13; Isaiah 25:10
  5. 5 Daniel 7:14; Micah 4:7; Isaiah 9:6–7; Daniel 7:27; Zechariah 9:9
  6. 6 Amos 2:1; Obadiah 3–4; Jeremiah 48:29–30; Jeremiah 48:42; Zephaniah 2:8–10
  7. 7 2 Kings 3:25; Jeremiah 48:20; 1 Chronicles 16:3; Isaiah 15:1–5; Isaiah 16:11
  8. 8 Isaiah 15:4; Numbers 32:38; Isaiah 10:7; 2 Samuel 1:21; Isaiah 24:7
  9. 9 Jeremiah 40:12; Jeremiah 40:10; Isaiah 15:4–5; Judges 9:27; Isaiah 9:3
  10. 10 Jeremiah 48:33; Amos 5:11; Amos 5:17; Judges 9:27; Habakkuk 3:17–18
  11. 11 Isaiah 15:5; Isaiah 63:15; Philippians 2:1; Hosea 11:8; Jeremiah 48:36
  12. 12 Isaiah 15:2; Jeremiah 48:35; 1 Kings 18:29; Jeremiah 48:7; Numbers 23:14
  13. 13 Isaiah 44:8
  14. 14 Jeremiah 48:42; Isaiah 21:16; Isaiah 23:9; Jeremiah 48:46–47; Isaiah 7:16

Explore connections →

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences