Saltar al texto

Eclesiastés · Vulgata Clementina

Eclesiastés 9 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 [Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. 2 Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.] 3 [Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur. 4 Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam; melior est canis vivus leone mortuo. 5 Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. 6 Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur. 7 Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua. 8 Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. 9 Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole. 10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.] 11 [Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus. 12 Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. 13 Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam: 14 civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. 15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. 16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? 17 Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos. 18 Melior est sapientia quam arma bellica; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.]

Referencias cruzadas (18)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Deuteronomio 33:3; Juan 10:27–30; Job 12:10; Eclesiastés 8:14; 1 Pedro 1:5
  2. 2 Malaquías 3:18; Eclesiastés 2:14–16; Job 9:22; Salmo 73:3; Malaquías 3:5
  3. 3 Jeremías 17:9; Eclesiastés 8:11; Eclesiastés 1:17; Job 15:16; Tito 3:3
  4. 4 Job 14:7–12; Isaías 38:18; Lucas 16:26–29; Lamentaciones 3:21–22; Job 27:8
  5. 5 Isaías 26:14; Eclesiastés 1:11; Salmo 6:5; Salmo 88:10–12; Hebreos 9:27
  6. 6 Salmo 146:3–4; Mateo 2:20; Eclesiastés 6:12; Job 3:17–18; Eclesiastés 2:18–23
  7. 7 Eclesiastés 3:12–13; Deuteronomio 12:7; Eclesiastés 10:19; Eclesiastés 8:15; Eclesiastés 2:24–26
  8. 8 Apocalipsis 19:14; Apocalipsis 3:4–5; Apocalipsis 19:8; Apocalipsis 7:13–14; Apocalipsis 16:15
  9. 9 Proverbios 5:18–19; Eclesiastés 2:10; Malaquías 2:15; Eclesiastés 6:12; Eclesiastés 3:13
  10. 10 Colosenses 3:23; Efesios 5:16; Romanos 12:11; Salmo 6:5; Eclesiastés 11:6
  11. 11 Jeremías 9:23; Proverbios 21:30–31; Lamentaciones 3:37–38; Job 5:11–14; Eclesiastés 3:17
  12. 12 1 Tesalonicenses 5:3; Lucas 21:34–36; Proverbios 6:15; Lucas 12:20; Proverbios 29:6
  13. 13 Eclesiastés 8:16; Eclesiastés 7:15; Eclesiastés 6:1; Eclesiastés 9:11
  14. 14 2 Samuel 20:15–22; 2 Reyes 6:24–7:20
  15. 15 Eclesiastés 4:13; Génesis 40:23; Ester 6:2–3; 2 Samuel 20:22; Eclesiastés 2:16
  16. 16 Eclesiastés 7:19; Proverbios 24:5; Proverbios 21:22; Marcos 6:2–3; Santiago 2:2–6
  17. 17 Santiago 3:17–18; Proverbios 28:23; Santiago 1:20; Isaías 42:2; Génesis 41:33–40
  18. 18 Josué 7:1; Josué 7:11–12; Josué 7:5; 2 Timoteo 2:16–18; Eclesiastés 9:16

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 9:7 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XXII)

    … thy wine with a merry heart (that is, the spiritual wine); and let oil be poured out upon thy head (thou seest he alludes even to the mystic Chrism); and let thy garments be always white, for the Lord is well pleased with thy works; for before thou camest to Baptism, thy works were vanity of vanities.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  2. Cita 9:17 Basil of Caesarea, On the Holy Spirit (Chapter XXX)

    So, since no human voice is strong enough to be heard in such a disturbance, I reckon silence more profitable than speech, for if there is any truth in the words of the Preacher, "The words of wise men are heard in quiet," in the present condition of things any discussion of them must be anything but becoming.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)