Saltar al texto

Lucas · Vulgata Clementina

Lucas 21 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. 2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo. 3 Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit. 4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. 5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit: 6 Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. 7 Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient? 8 Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. 9 Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis. 10 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. 11 Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt. 12 Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum: 13 continget autem vobis in testimonium. 14 Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis: 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. 16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum: 18 et capillus de capite vestro non peribit. 19 In patientia vestra possidebitis animas vestras. 20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus: 21 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam, 22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt. 23 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. 24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. 25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum: 26 arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur: 27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. 28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. 29 Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores: 30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas. 31 Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant. 33 Cælum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. 34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa: 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ. 36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis. 37 Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. 38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

Referencias cruzadas (38)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Marcos 12:41–44; Juan 8:20; 2 Crónicas 36:18; Mateo 27:6; Nehemías 13:13
  2. 2 Marcos 12:42
  3. 3 2 Corintios 8:12; Hechos 10:34; 2 Corintios 8:2–3; Éxodo 35:21–29; Marcos 12:43–44
  4. 4 Hechos 2:44–45; Lucas 15:12; Hechos 4:34; Lucas 8:43
  5. 5 Mateo 24:1–51; Marcos 13:1–37; Juan 2:20
  6. 6 Marcos 13:2; Mateo 24:2; Zacarías 14:2; Lamentaciones 5:18; Hechos 6:13–14
  7. 7 Marcos 13:3–4; Marcos 13:14; Hechos 1:6–7; Lucas 21:27–28; Lucas 21:20–21
  8. 8 1 Juan 4:1; Marcos 13:5–6; Efesios 5:6; 2 Tesalonicenses 2:3; Mateo 24:11
  9. 9 Lucas 21:28; Mateo 24:6–8; Marcos 13:7–8; Isaías 51:12–13; Lucas 21:18–19
  10. 10 Hechos 2:19–20; Marcos 13:8; Hebreos 12:27; Zacarías 14:13; Zacarías 14:2–3
  11. 11 Mateo 24:29–30; Lucas 21:25–27
  12. 12 1 Pedro 4:12–14; Hechos 9:4; Juan 16:2–3; Hechos 26:2–11; Hechos 25:1–2
  13. 13 Filipenses 1:28; Filipenses 1:12; 2 Tesalonicenses 1:5; 1 Tesalonicenses 3:3–4
  14. 14 Lucas 12:11–12; Marcos 13:11; Mateo 10:19–20
  15. 15 Jeremías 1:9; Efesios 6:19; Lucas 12:12; Hechos 6:10; Éxodo 4:11–12
  16. 16 Lucas 12:53; Apocalipsis 6:9; Mateo 10:21; Jeremías 9:4; Miqueas 7:5–6
  17. 17 Juan 15:19; Lucas 6:22; 2 Corintios 12:10; Juan 15:21; Mateo 24:9
  18. 18 Mateo 10:30; 1 Samuel 14:45; Hechos 27:34; Lucas 12:7; 2 Samuel 14:11
  19. 19 Hebreos 10:36; Mateo 10:22; Santiago 1:3; Romanos 5:3; Apocalipsis 3:10
  20. 20 Lucas 19:43; Daniel 9:27; Marcos 13:14; Mateo 24:15; Lucas 21:7
  21. 21 Jeremías 6:1; Marcos 13:15; Proverbios 22:3; Éxodo 9:20–21; Lucas 17:31–33
  22. 22 Oseas 9:7; Isaías 65:12–16; 2 Pedro 2:9; Isaías 34:8; Isaías 63:4
  23. 23 Mateo 24:19; Marcos 13:17; Lucas 23:29; Lamentaciones 4:10; Deuteronomio 28:56–57
  24. 24 Romanos 11:25; Apocalipsis 11:2; Isaías 63:18; Daniel 12:7; Daniel 9:27
  25. 25 Isaías 13:10; Joel 2:30–31; Apocalipsis 6:12–14; Daniel 12:1; Isaías 24:23
  26. 26 Deuteronomio 28:65–67; Mateo 24:29; 2 Pedro 3:10–12; Levítico 26:36; Marcos 13:25
  27. 27 Apocalipsis 1:7; Mateo 24:30; Marcos 13:26; Mateo 26:64; Daniel 7:13
  28. 28 Romanos 8:23; Isaías 60:1–2; Efesios 4:30; Romanos 8:19; Isaías 12:1–3
  29. 29 Marcos 13:28–30; Mateo 24:32–35
  30. 30 Lucas 12:57
  31. 31 Santiago 5:9; Hebreos 10:37; 1 Pedro 4:7; Mateo 3:2; Lucas 12:51–57
  32. 32 Mateo 24:34; Marcos 13:30; Mateo 23:36; Mateo 16:28; Lucas 11:50–51
  33. 33 Isaías 40:8; Marcos 13:31; Mateo 24:35; Isaías 51:6; Salmo 102:26
  34. 34 Marcos 4:19; Lucas 12:45–46; Lucas 12:40; 1 Tesalonicenses 5:2–8; 1 Pedro 4:3–7
  35. 35 Apocalipsis 16:15; Isaías 24:17–18; Jeremías 48:43–44; Lucas 17:37; Salmo 11:6
  36. 36 1 Juan 2:28; Mateo 25:13; 1 Pedro 5:8; Mateo 24:42; 1 Pedro 4:7
  37. 37 Lucas 22:39; Mateo 21:17; Marcos 11:19; Mateo 26:55; Mateo 21:1
  38. 38 Juan 8:1–2

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 21:4 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Chapter XVIII)

    … set aside all their possessions for the Lord's purposes, bestowing joyfully and freely not the less valuable portions of their property, since they have the hope of better things [hereafter]; as that poor widow acted who cast all her living into the treasury of God.

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Cita 21:34 Augustine of Hippo, Confessions (Book X, Chapters XXIX–XXXI)

    I hear the voice of my God commanding, let not "your hearts be overcharged with surfeiting and drunkenness." "Drunkenness," it is far from me; Thou wilt have mercy, that it approach not near unto me.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)

  3. Cita 21:15 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XXXIII)

    And elsewhere indeed He saith, "I will give you a mouth and wisdom;" but here, "It is the Spirit of your Father that speaketh in you," advancing them unto the dignity of the prophets.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  4. Cita 21:11 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XV)

    These things have already come to pass; and again, And fearful sights from heaven, and mighty storms.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  5. Cita 21:34 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Chapter XXXVI)

    … continually upon every occasion, lest at any time your hearts be overcharged with surfeiting and drunkenness, and cares of this life, and that day shall come upon you unawares; for as a snare shall it come upon all dwelling upon the face of the earth." "Let your loins, therefore, be girded about, and your lights burning, and ye like to …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)