1 Et angelo ecclesiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. 2 Esto vigilans, et confirma cetera, quæ moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. 3 In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te. 4 Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. 5 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus. 6 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. 7 Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit: 8 Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. 9 Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te, 10 quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. 11 Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. 12 Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum. 13 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. 14 Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei. 15 Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus: 16 sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo: 17 quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. 18 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas. 19 Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age. 20 Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. 21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. 22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Apocalipsis · Vulgata Clementina
Apocalipsis 3 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (22)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Timoteo 5:6; Santiago 2:26; Apocalipsis 1:4; Colosenses 2:13; Judas 12
- 2 Apocalipsis 16:15; 1 Pedro 4:7; 1 Pedro 5:8; 2 Timoteo 4:1–4; Isaías 35:3
- 3 Apocalipsis 2:5; 2 Pedro 3:10; 1 Tesalonicenses 5:2; Mateo 24:42–43; Apocalipsis 16:15
- 4 Apocalipsis 3:5; Apocalipsis 7:9; Eclesiastés 9:8; Apocalipsis 6:11; Apocalipsis 7:13–14
- 5 Mateo 10:32; Apocalipsis 21:27; Lucas 12:8; Apocalipsis 20:15; Apocalipsis 20:12
- 6 Apocalipsis 2:7
- 7 Isaías 22:22; Mateo 16:19; Apocalipsis 1:18; Job 12:14; Juan 14:6
- 8 1 Corintios 16:9; Colosenses 4:3; Apocalipsis 3:7; Filipenses 4:13; 2 Corintios 2:12
- 9 Isaías 60:14; Apocalipsis 2:9; Isaías 49:23; Isaías 45:14; Isaías 43:4
- 10 2 Pedro 2:9; Apocalipsis 14:12; Zacarías 13:9; Daniel 12:10; Apocalipsis 2:10
- 11 Santiago 1:12; Apocalipsis 22:12; Apocalipsis 2:10; Apocalipsis 2:25; 2 Timoteo 4:8
- 12 Apocalipsis 22:4; Apocalipsis 21:2; Apocalipsis 14:1; Jeremías 1:18; Gálatas 2:9
- 13 Apocalipsis 2:7
- 14 Colosenses 1:15; Apocalipsis 1:5; 2 Corintios 1:20; Colosenses 1:18; Apocalipsis 3:7
- 15 Romanos 12:11; Mateo 6:24; 1 Reyes 18:21; Santiago 1:8; Apocalipsis 2:4
- 16 Apocalipsis 2:5; Zacarías 11:8–9; Jeremías 14:19; Jeremías 15:1–4
- 17 Proverbios 13:7; Romanos 7:24; Oseas 12:8; Apocalipsis 2:9; Apocalipsis 16:15
- 18 Apocalipsis 16:15; 1 Pedro 1:7; Isaías 55:1; Apocalipsis 19:8; Malaquías 3:3
- 19 Proverbios 3:11–12; 1 Corintios 11:32; Hebreos 12:5–11; Job 5:17; Apocalipsis 2:5
- 20 Lucas 12:36–37; Apocalipsis 19:9; Juan 14:21–23; Mateo 24:33; Cantar de los Cantares 5:2–4
- 21 2 Timoteo 2:12; Mateo 19:28; Apocalipsis 2:26–27; Juan 16:33; Apocalipsis 2:7
- 22 Apocalipsis 2:7; Apocalipsis 2:11; Apocalipsis 2:17; Apocalipsis 3:13; Apocalipsis 3:6
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… that not only what is equal and consubstantial with God is said to proceed out of His mouth, let them hear or read what God says: "So then because thou art lukewarm, and neither cold nor hot, I will spue thee out of my mouth." There is no ground, then, for our objecting, when the apostle so expressly distinguishes the …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
… given Himself for us an offering and a sacrifice to God for a sweet-smelling savor." And taste may be included, in accordance with which God hateth the bitter in temper, and spueth out of His mouth those who are lukewarm, and neither cold nor hot: and Christ our God saith, "My meat is to do the will of Him that …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)
When I spare, thou singest and praisest: when I chasten, thou murmurest: as though, when I spare, I am thy God: and, when I chasten, I am not thy God. "I rebuke and chasten those whom I love." "But thou hatest instruction: and hast thrown My sayings behind thee." The words that are said through thee, thou throwest behind thee.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)