Saltar al texto

Eclesiastés · Vulgata Clementina

Eclesiastés 5 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 [Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui. 2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. 3 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde: 4 multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. 5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. 6 Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.] 7 [Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii; 8 et insuper universæ terræ rex imperat servienti. 9 Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas. 10 Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? 11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.] 12 [Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui. 13 Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit. 14 Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. 15 Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum? 16 cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.] 17 [Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus; et hæc est pars illius. 18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei. 19 Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.]

Referencias cruzadas (19)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Santiago 1:19; Hebreos 12:28–29; Proverbios 15:8; 1 Pedro 2:1–2; Isaías 1:12–20
  2. 2 Mateo 6:7; Proverbios 10:19; Isaías 55:9; Mateo 6:9; Números 30:2–5
  3. 3 Proverbios 15:2; Eclesiastés 10:12–14; Proverbios 10:19; Job 11:2
  4. 4 Números 30:2; Mateo 5:33; Deuteronomio 23:21–23; Salmo 76:11; Salmo 66:13–14
  5. 5 Hechos 5:4; Deuteronomio 23:22; Proverbios 20:25
  6. 6 Santiago 1:26; 2 Juan 8; Santiago 3:2; Eclesiastés 5:1–2; Malaquías 2:7
  7. 7 Mateo 12:36; Eclesiastés 12:13; Eclesiastés 8:12; Eclesiastés 5:3; Isaías 50:10–11
  8. 8 Salmo 12:5; Eclesiastés 4:1; Eclesiastés 3:16; 1 Reyes 21:19–20; Salmo 58:10–11
  9. 9 Salmo 115:16; 1 Reyes 4:7–23; Génesis 1:29–30; Salmo 104:14–15; 1 Crónicas 27:26–31
  10. 10 1 Timoteo 6:10; Mateo 6:24; Lucas 12:15; Mateo 6:19; Eclesiastés 4:8
  11. 11 1 Juan 2:16; Habacuc 2:13; Salmo 119:36–37; Proverbios 23:5; Eclesiastés 6:9
  12. 12 Proverbios 3:24; Salmo 4:8; Jeremías 31:26; Salmo 127:2
  13. 13 Eclesiastés 6:1–2; Lucas 18:22–23; Lucas 16:22–23; Génesis 19:14; Santiago 5:1–4
  14. 14 Eclesiastés 2:26; Hageo 2:16–17; Hageo 1:9; Job 20:15–29; Proverbios 23:5
  15. 15 Salmo 49:17; Job 1:21; 1 Timoteo 6:7; Lucas 12:20
  16. 16 Proverbios 11:29; Eclesiastés 1:3; Marcos 8:36; Eclesiastés 5:13; Juan 6:27
  17. 17 Salmo 127:2; 2 Crónicas 24:24–25; Proverbios 1:27–29; Job 21:25; 1 Corintios 11:30–32
  18. 18 Eclesiastés 2:24; Eclesiastés 3:22; Eclesiastés 3:12–13; Eclesiastés 9:7; 1 Timoteo 6:17
  19. 19 Deuteronomio 8:18; Eclesiastés 3:13; Eclesiastés 6:2; 2 Crónicas 1:12; Eclesiastés 2:24–26

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias