1 [Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos, 2 et laudavi magis mortuos quam viventes; 3 et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. 4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est. 5 Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens: 6 Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi. 7 Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole. 8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.] 9 [Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ. 10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. 11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet? 12 Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei; funiculus triplex difficile rumpitur. 13 Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum. 14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum; et alius, natus in regno, inopia consumatur. 15 Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo. 16 Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.] 17 [Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.]
Eclesiastés · Vulgata Clementina
Eclesiastés 4 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (16)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Eclesiastés 3:16; Eclesiastés 5:8; Isaías 5:7; 2 Timoteo 4:16–17; Isaías 51:23
- 2 Job 3:11–26; Eclesiastés 2:17; Eclesiastés 9:4–6
- 3 Lucas 23:29; Mateo 24:19; Eclesiastés 6:3–5; Job 10:18–19; Jeremías 9:2–3
- 4 1 Juan 3:12; Eclesiastés 1:14; Eclesiastés 2:21; Eclesiastés 2:26; 1 Samuel 18:29–30
- 5 Isaías 9:20; Proverbios 6:10–11; Proverbios 13:4; Proverbios 20:4; Job 13:14
- 6 Proverbios 16:8; Proverbios 15:16–17; Salmo 37:16; Proverbios 17:1
- 7 Eclesiastés 4:1; Salmo 78:33; Zacarías 1:6
- 8 1 Juan 2:16; Proverbios 27:20; Lucas 12:20; Eclesiastés 1:8; Mateo 11:28
- 9 Proverbios 27:17; Génesis 2:18; 1 Corintios 12:18–21; Números 11:14; Marcos 6:7
- 10 1 Tesalonicenses 5:11; 1 Tesalonicenses 4:18; Gálatas 6:1; Isaías 35:3–4; Job 4:3–4
- 11 1 Reyes 1:1–4
- 12 Efesios 4:3; Daniel 3:16–17
- 13 Proverbios 19:1; 2 Crónicas 25:16; 2 Crónicas 16:9–10; Proverbios 28:15–16; 1 Reyes 22:8
- 14 Salmo 113:7–8; Génesis 41:14; Job 5:11; Lamentaciones 4:20; Génesis 41:33–44
- 15 2 Samuel 15:6
- 16 Eclesiastés 1:14; 1 Reyes 1:40; Eclesiastés 2:17; 2 Samuel 15:12–13; 1 Reyes 1:5–7
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias