1 [Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines: 2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est. 3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. 4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus. 5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali. 6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia? 7 Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur. 8 Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? 9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus. 10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere. 11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.]
Eclesiastés · Vulgata Clementina
Eclesiastés 6 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (11)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Eclesiastés 5:13
- 2 Eclesiastés 5:19; Salmo 17:14; Salmo 73:7; Lamentaciones 5:2; 1 Reyes 3:13
- 3 Job 3:16; Eclesiastés 4:3; 2 Reyes 9:35; Jeremías 22:19; Génesis 47:9
- 4 Salmo 109:13
- 5 Salmo 90:7–9; Job 14:1; Salmo 58:8; Job 3:10–13
- 6 Eclesiastés 3:20; Hebreos 9:27; Job 30:23; Job 1:21; Job 7:7
- 7 Juan 6:27; Proverbios 16:26; 1 Timoteo 6:6–8; Mateo 6:25; Eclesiastés 5:10
- 8 Proverbios 19:1; Eclesiastés 2:14–16; Salmo 116:9; Salmo 101:2; Eclesiastés 5:11
- 9 Eclesiastés 1:14; Job 31:7; Eclesiastés 11:9; Eclesiastés 4:4; Eclesiastés 2:11
- 10 Job 9:32; Isaías 45:9–10; Job 40:2; Romanos 9:19–20; Génesis 3:17–19
- 11 Eclesiastés 4:16; Eclesiastés 5:7; Oseas 12:1; Eclesiastés 2:3–11; Eclesiastés 4:1–4
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias