Saltar al texto

Lucas · Vulgata Clementina

Lucas 16 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. 2 Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare. 3 Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. 4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. 5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? 6 At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta. 7 Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. 8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. 9 Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. 10 Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. 11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis? 12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? 13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. 14 Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum. 15 Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. 16 Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. 17 Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere. 18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur. 19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. 20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, 21 cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. 22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. 23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus: 24 et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. 25 Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: 26 et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. 27 Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei: 28 habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. 29 Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos. 30 At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent. 31 Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Lazarus

    Beggar in a parable

    The poor man covered with sores at the rich man's gate in a parable of Jesus, carried by angels to Abraham's side.

    Citado en la guía: Luke 16:20

Referencias cruzadas (30)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 1 Pedro 4:10; Mateo 25:14–30; 1 Corintios 4:1–2; Lucas 12:42; Santiago 4:3
  2. 2 1 Samuel 2:23–24; Eclesiastés 11:9–10; Apocalipsis 20:12; 1 Pedro 4:5; 2 Corintios 5:10
  3. 3 Proverbios 27:23–27; Jeremías 5:31; Lucas 18:4; 2 Tesalonicenses 3:11; Proverbios 21:25–26
  4. 4 Santiago 3:15; Jeremías 4:22; Proverbios 30:9
  5. 5 Lucas 7:41–42; Mateo 18:24
  6. 6 Tito 2:10; Lucas 16:12; Lucas 16:9
  7. 7 Lucas 20:9; Lucas 20:12; Cantar de los Cantares 8:11–12
  8. 8 1 Tesalonicenses 5:5; Efesios 5:8; Juan 12:36; Proverbios 6:6–8; Lucas 16:10
  9. 9 Mateo 19:21; 1 Timoteo 6:17–19; Daniel 4:27; Mateo 6:24; Proverbios 19:17
  10. 10 Lucas 16:11–12; Mateo 25:21; Lucas 19:17; Mateo 25:23; Hebreos 3:2
  11. 11 Lucas 12:33; Proverbios 8:18–19; Santiago 2:5; Efesios 3:8; Lucas 18:22
  12. 12 Lucas 19:13–26; Job 1:21; Mateo 25:14–29; 1 Crónicas 29:14–16; 1 Pedro 1:4–5
  13. 13 1 Juan 2:15–16; Mateo 6:24; Santiago 4:4; Romanos 8:5–8; Lucas 14:26
  14. 14 Lucas 23:35; Lucas 12:15; Lucas 20:47; Isaías 56:11; Mateo 23:13
  15. 15 Proverbios 21:2; 1 Samuel 16:7; 1 Corintios 4:5; Jeremías 17:10; Proverbios 16:5
  16. 16 Mateo 11:9–14; Mateo 21:32; Hechos 3:24–25; Mateo 3:2; Juan 1:45
  17. 17 Mateo 5:18; Lucas 21:33; 1 Pedro 1:25; Isaías 40:8; Romanos 3:31
  18. 18 Mateo 19:9; Marcos 10:11–12; Mateo 5:31–32; 1 Corintios 7:10–12; 1 Corintios 7:4
  19. 19 Ezequiel 16:49; Lucas 18:24–25; Amós 6:4–6; Santiago 5:1–5; Ezequiel 27:7
  20. 20 Hechos 3:2; Santiago 2:5; Job 2:7; 1 Samuel 2:8; Salmo 34:19
  21. 21 Mateo 15:27; Marcos 7:28; Juan 6:12; 1 Corintios 4:11; 2 Corintios 11:27
  22. 22 1 Pedro 2:24; Salmo 49:16–19; Apocalipsis 14:13; Santiago 1:11; Mateo 18:10
  23. 23 2 Pedro 2:4; Lucas 16:28; Mateo 23:33; Mateo 18:9; Apocalipsis 14:10–11
  24. 24 Apocalipsis 22:1; Juan 4:10; Juan 4:14; Apocalipsis 7:16–17; Mateo 25:41
  25. 25 Lucas 6:24; 1 Juan 2:15; Salmo 17:14; Marcos 9:45; Filipenses 3:19
  26. 26 Juan 3:36; Salmo 49:14; Salmo 50:22; Malaquías 3:18; 2 Tesalonicenses 1:4–10
  27. 28 Hechos 2:40; Salmo 49:12–13; 1 Tesalonicenses 4:6; Hechos 20:23
  28. 29 Hechos 15:21; Lucas 16:16; Lucas 24:27; 2 Timoteo 3:15–17; 2 Pedro 1:19–21
  29. 30 Apocalipsis 16:9–11; Lucas 16:24; Lucas 3:8; Lucas 13:5; Lucas 13:3
  30. 31 2 Corintios 4:3; Hechos 28:23; Juan 11:43–53; Hechos 19:8; Juan 12:10–11

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 16:9 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon LXIII)

    Our duty is to give to others the admonitions we have received ourselves. The recent lesson of the Gospel has admonished us to make friends of the mammon of iniquity, that they too may "receive" those who do so "into everlasting habitations." But who are they that shall have everlasting habitations, but the Saints of God?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Cita 16:31 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Preface)

    … exhibits Abraham as having said to the rich man, with reference to all those who were still alive: "If they do not obey Moses and the prophets, neither, if any one were to rise from the dead and go to them, will they believe him."

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  3. Cita 16:10 Augustine of Hippo, Confessions (Book VI, Chapters X–XI)

    These are little things, but "He that is faithful in that which is least, is faithful also in much." Nor can that possibly be void which proceedeth out of the mouth of Thy Truth.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)

  4. Cita 16:9 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily V)

    And this I say, not that we may omit supplicating the saints, but to hinder our being careless, and entrusting our concerns to others only, while we fall back and slumber ourselves. For so when He said, "make to yourselves friends," he did not stop at this only, but He added, "of the unrighteous mammon;" that so again the good …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  5. Cita 16:13 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture IV)

    For how can a man become the one servant of two masters, when our Lord says in the Gospels, No man can serve two masters?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)