Saltar al texto

Ester · Vulgata Clementina

Ester 7 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina. 2 Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quæ est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. 3 Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro. 4 Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem. 5 Respondensque rex Assuerus, ait: Quis est iste, et cujus potentiæ, ut hæc audeat facere? 6 Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginæ ferre non sustinens. 7 Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua: intellexit enim a rege sibi paratum malum. 8 Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus. 9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo. 10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Harbona

    Eunuch of King Xerxes

    One of the seven eunuchs who served the king and were sent to bring Queen Vashti. A eunuch Harbonah later tells the king of the gallows Haman built for Mordecai, and Haman is…

    Citado en la guía: Esther 1:10; Esther 7:9

Referencias cruzadas (10)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Ester 5:8; Ester 3:15
  2. 2 Juan 16:24; Ester 5:3; Ester 9:12; Ester 5:6
  3. 3 Jeremías 38:26; Job 2:4; Ester 7:7; Salmo 122:6–9; 2 Reyes 1:13
  4. 4 Ester 3:9; Ester 3:13; Deuteronomio 28:68; Ester 8:11; Josué 9:23
  5. 5 Job 9:24; Génesis 27:33; Hechos 5:3
  6. 6 Job 18:5–12; 2 Tesalonicenses 2:8; 1 Corintios 5:13; Salmo 139:19–22; Salmo 27:2
  7. 7 Ester 1:12; Apocalipsis 3:9; Proverbios 14:19; 1 Samuel 20:7; Proverbios 19:12
  8. 8 Ester 1:6; Ester 6:12; Isaías 22:17; Job 9:24; Isaías 49:23
  9. 9 Salmo 7:15–16; Proverbios 11:5–6; Ester 1:10; Ester 5:14; Salmo 35:8
  10. 10 Salmo 7:16; Daniel 6:24; Ezequiel 5:13; Jueces 15:7; Ester 2:1

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias