1 Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judæis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judæi superiores esse cœperunt, et se de adversariis vindicare. 2 Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat. 3 Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas quæ singulis locis ac operibus præerat, extollebant Judæos timore Mardochæi, 4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat. 5 Itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere: 6 in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitæ hostis Judæorum: quorum ista sunt nomina: 7 Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha, 8 et Phoratha, et Adalia, et Aridatha, 9 et Phermesta, et Arisai, et Aridai, et Jezatha. 10 Quos cum occidissent, prædas de substantiis eorum tangere noluerunt. 11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est. 12 Qui dixit reginæ: In urbe Susan interfecerunt Judæi quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis? quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam? 13 Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Judæis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur. 14 Præcepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt. 15 Congregatis Judæis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est. 16 Sed et per omnes provincias quæ ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Judæi, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret. 17 Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis. 18 At hi, qui in urbe Susan cædem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in cæde versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque lætitiæ. 19 Hi vero Judæi, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum. 20 Scripsit itaque Mardochæus omnia hæc, et litteris comprehensa misit ad Judæos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul, 21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore: 22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur. 23 Susceperuntque Judæi in solemnem ritum cuncta quæ eo tempore facere cœperant, et quæ Mardochæus litteris facienda mandaverat. 24 Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judæorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem. 25 Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judæos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci, 26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta quæ gesta sunt, epistolæ, id est, libri hujus volumine, continentur: 27 quæque sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperunt Judæi super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus. 28 Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio, et per singulas generationes cunctæ in toto orbe provinciæ celebrabunt: nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Judæis, et ab eorum progenie, quæ his cæremoniis obligata est. 29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochæus Judæus, etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum: 30 et miserunt ad omnes Judæos qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem, 31 observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardochæus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia, et clamores, et sortium dies, 32 et omnia quæ libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.
Ester 9 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Abihail
Mordecai’s uncle and the father of Esther, who had died, leaving Esther to be adopted by Mordecai.
Citado en la guía: Esther 2:15; Esther 9:29
Adalia
One of the ten sons of Haman killed in the citadel of Susa on the thirteenth of Adar and hanged the next day at Esther’s request.
Citado en la guía: Esther 9:8
Aridai
One of the ten sons of Haman killed in the citadel of Susa on the thirteenth of Adar and hanged the next day at Esther’s request.
Citado en la guía: Esther 9:9
Aridatha
One of the ten sons of Haman killed in the citadel of Susa on the thirteenth of Adar and hanged the next day at Esther’s request.
Citado en la guía: Esther 9:8
Arisai
One of the ten sons of Haman killed in the citadel of Susa on the thirteenth of Adar and hanged the next day at Esther’s request.
Citado en la guía: Esther 9:9
Aspatha
One of the ten sons of Haman killed in the citadel of Susa on the thirteenth of Adar and hanged the next day at Esther’s request.
Citado en la guía: Esther 9:7
Dalphon
One of the ten sons of Haman killed in the citadel of Susa on the thirteenth of Adar and hanged the next day at Esther’s request.
Citado en la guía: Esther 9:7
Hammedatha
Named only as the father of Haman the Agagite.
Citado en la guía: Esther 3:1; Esther 3:10; Esther 9:24
Parmashta
One of the ten sons of Haman killed in the citadel of Susa on the thirteenth of Adar and hanged the next day at Esther’s request.
Citado en la guía: Esther 9:9
Parshandatha
One of the ten sons of Haman killed in the citadel of Susa on the thirteenth of Adar and hanged the next day at Esther’s request.
Citado en la guía: Esther 9:7
Poratha
One of the ten sons of Haman killed in the citadel of Susa on the thirteenth of Adar and hanged the next day at Esther’s request.
Citado en la guía: Esther 9:8
Vaizatha
One of the ten sons of Haman killed in the citadel of Susa on the thirteenth of Adar and hanged the next day at Esther’s request.
Citado en la guía: Esther 9:9
Referencias cruzadas (25)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Ester 3:13; Ester 8:12; Salmo 30:11; Apocalipsis 11:18; Isaías 60:14–16
- 2 Ester 8:17; Ester 8:11; Salmo 71:24; Salmo 71:13; Génesis 35:5
- 3 Esdras 8:36; Ester 3:2–6; Ester 8:9; Ester 3:12; Ester 8:5
- 4 2 Samuel 3:1; 1 Crónicas 11:9; Salmo 18:43; Proverbios 4:18; Salmo 1:3
- 5 Salmo 18:47–48; Jeremías 18:21; Salmo 149:6–9; Salmo 18:34–40; Salmo 20:7–8
- 6 Ester 3:15
- 10 Ester 5:11; Ester 8:11; Génesis 14:23; Job 18:18–19; Job 27:13–15
- 12 Ester 7:2; Ester 5:6
- 13 Ester 8:11; Deuteronomio 21:23; Gálatas 3:13; 2 Samuel 21:6; Ester 9:15
- 15 Ester 8:11; Ester 9:10; Ester 9:16; Ester 9:2; Hebreos 13:5
- 16 Ester 8:11; Ester 9:2; Levítico 26:7–8
- 17 Ester 9:1; Ester 9:21; Ester 3:12; Ester 8:9; Ester 9:18
- 18 Ester 9:21; Ester 9:15; Ester 9:1; Ester 9:13; Ester 9:11
- 19 Ester 8:17; Ester 9:22; Nehemías 8:10–12; Apocalipsis 11:10; Deuteronomio 16:14
- 20 Salmo 145:4–12; Ester 3:12; Ester 1:22; Éxodo 17:14; Salmo 124:1–3
- 22 Salmo 30:11; Isaías 12:1–2; Ester 9:19; Isaías 14:3; Gálatas 2:10
- 24 Ester 3:5–13; Ester 9:10
- 25 Salmo 7:16; Mateo 21:44; Salmo 141:10; Ester 7:5–8:14; Ester 9:13–14
- 26 Ester 9:20; Números 16:40; Ezequiel 39:11
- 27 Isaías 56:6; Zacarías 2:11; Isaías 56:3; Ester 8:17; 2 Samuel 21:1–2
- 28 Salmo 78:5–7; Salmo 103:2; Josué 4:7; Éxodo 13:8–9; Zacarías 6:14
- 29 Ester 9:20; Ester 2:15; Ester 8:10; Ester 3:15
- 30 Ester 1:1; Zacarías 8:19; Isaías 39:8; Ester 8:9
- 31 Ester 4:3; Ester 4:16; Jonás 3:2–9
- 32 Ester 9:26
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias