Saltar al texto

Jueces · Vulgata Clementina

Jueces 15 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticeæ messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei hædum de capris. Cumque cubiculum ejus solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius, dicens: 2 Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo: sed habet sororem, quæ junior et pulchrior illa est: sit tibi pro ea uxor. 3 Cui Samson respondit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthæos: faciam enim vobis mala. 4 Perrexitque et cepit trecentas vulpes, caudasque earum junxit ad caudas, et faces ligavit in medio: 5 quas igne succendens, dimisit ut huc illucque discurrerent. Quæ statim perrexerunt in segetes Philisthinorum. Quibus succensis, et comportatæ jam fruges, et adhuc stantes in stipula, concrematæ sunt, in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret. 6 Dixeruntque Philisthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathæi: quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, hæc operatus est. Ascenderuntque Philisthiim, et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus. 7 Quibus ait Samson: Licet hæc feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam. 8 Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petræ Etam. 9 Igitur ascendentes Philisthiim in terram Juda, castrametati sunt in loco, qui postea vocatus est Lechi, id est, Maxilla, ubi eorum effusus est exercitus. 10 Dixeruntque ad eos de tribu Juda: Cur ascendistis adversum nos? Qui responderunt: Ut ligemus Samson venimus, et reddamus ei quæ in nos operatus est. 11 Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis. 12 Ligare, inquiunt, te venimus, et tradere in manus Philisthinorum. Quibus Samson: Jurate, ait, et spondete mihi quod non occidatis me. 13 Dixerunt: Non te occidemus, sed vinctum trademus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus, et tulerunt eum de petra Etam. 14 Qui cum venisset ad locum Maxillæ, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum: et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta. 15 Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, quæ jacebat, arripiens interfecit in ea mille viros, 16 et ait: [In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum, delevi eos, et percussi mille viros.] 17 Cumque hæc verba canens complesset, projecit mandibulam de manu, et vocavit nomen loci illius Ramathlechi, quod interpretatur, Elevatio maxillæ. 18 Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam: en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum. 19 Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in præsentem diem. 20 Judicavitque Israël in diebus Philisthiim viginti annis.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Samson

    Nazirite judge against Philistines

    Nazirite from the womb, born to Manoah and his wife in answer to the angel's promise, whom the Spirit of the LORD empowered to strike the Philistines, who judged Israel twenty…

    Citado en la guía: Judges 13:24; Judges 14:1; Judges 15:20

Referencias cruzadas (16)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Génesis 38:17; Lucas 15:29; Génesis 29:21; Génesis 6:4
  2. 2 Jueces 14:20; Génesis 38:14; Jueces 14:16; Hechos 26:9
  3. 3 Jueces 14:15
  4. 4 Lamentaciones 5:18; Salmo 63:10; Cantar de los Cantares 2:15
  5. 5 2 Samuel 14:30; Éxodo 22:6
  6. 6 Jueces 14:15; Proverbios 22:8; 1 Tesalonicenses 4:6; Jueces 12:1
  7. 7 Romanos 12:19; Jueces 14:19; Jueces 14:4
  8. 8 Isaías 25:10; Isaías 63:6; Isaías 63:3
  9. 9 Jueces 15:19; Jueces 15:17; Jueces 15:14
  10. 11 Jueces 14:4; Jueces 13:1; Salmo 106:40–42; Deuteronomio 28:13; Deuteronomio 28:47–48
  11. 12 Mateo 27:2; 1 Reyes 2:34; Jueces 8:21; Hechos 7:25; 1 Reyes 2:25
  12. 14 Salmo 118:11; Jueces 14:19; Jueces 14:6; Jueces 3:10; 1 Samuel 17:35
  13. 15 Josué 23:10; Levítico 26:8; Jueces 3:31; 1 Samuel 17:49–50; 1 Corintios 1:27–28
  14. 18 Salmo 3:7–8; 2 Corintios 12:7–8; Salmo 22:14–15; 1 Samuel 17:26; Jueces 16:28
  15. 19 Génesis 45:27; Isaías 44:3; Salmo 34:6; Isaías 40:29; Génesis 16:13
  16. 20 Jueces 13:1; Jueces 16:31; Jueces 13:5; Hebreos 11:32

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias