1 Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? 2 Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. 3 Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter; procul fugerunt. 4 Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei; 5 dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. 6 Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. 7 Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta. 8 Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. 9 Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt; et congregastis aquas piscinæ inferioris, 10 et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. 11 Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis. 12 Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci; 13 et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur. 14 Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.] 15 [Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum: 16 Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. 17 Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus; et quasi amictum, sic sublevabit te. 18 Coronas coronabit te tribulatione; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam; ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ, ignominia domus domini tui. 19 Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. 20 Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ, 21 et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda. 22 Et dabo clavem domus David super humerum ejus; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. 23 Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris ejus. 24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. 25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.]
Isaías 22 Vulgata Clementina
Referencias cruzadas (24)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Jeremías 21:13; Salmo 125:2; Joel 3:14; Isaías 15:3; Joel 3:12
- 2 Isaías 32:13; Jeremías 14:18; Lamentaciones 2:20; Isaías 23:7; Jeremías 52:6
- 3 Isaías 3:1–8; 2 Reyes 25:4–7; 2 Reyes 25:18–21; Jeremías 52:24–27; Jeremías 39:4–7
- 4 Jeremías 9:1; Mateo 2:18; Jeremías 13:17; Miqueas 1:8; Salmo 77:2
- 5 Isaías 10:6; Miqueas 7:4; Lamentaciones 1:5; Isaías 37:3; Lucas 23:30
- 6 2 Reyes 16:9; Isaías 21:2; Amós 9:7; Amós 1:5; Isaías 15:1
- 7 Isaías 8:7–8; Jeremías 39:1–3; Isaías 10:28–32; Isaías 37:34
- 8 1 Reyes 10:17; 1 Reyes 7:2; 1 Reyes 14:27–28; Cantar de los Cantares 4:4; Isaías 36:1–3
- 9 2 Reyes 20:20; Nehemías 3:16; 2 Crónicas 32:1–6; 2 Crónicas 32:30
- 11 Jeremías 33:2–3; Miqueas 7:7; Isaías 17:7; 2 Reyes 25:4; Isaías 31:1
- 12 Miqueas 1:16; Joel 1:13; Joel 2:17; Amós 8:10; Eclesiastés 3:4
- 13 Isaías 56:12; 1 Corintios 15:32; Lucas 17:26–29; Santiago 5:5; Isaías 5:22
- 14 Ezequiel 24:13; Isaías 5:9; 1 Samuel 3:14; Isaías 26:21; Isaías 13:11
- 15 Isaías 36:3; 2 Reyes 18:18; 2 Reyes 19:2; Isaías 37:2; 2 Reyes 18:37
- 16 Mateo 27:60; 2 Samuel 18:18; 2 Crónicas 16:14; Job 3:14; Isaías 52:5
- 17 Jeremías 14:3; Job 9:24; Ester 7:8
- 18 Isaías 17:13; Amós 7:17
- 19 Ezequiel 17:24; Salmo 75:6–7; Lucas 1:52; Job 40:11–12
- 20 2 Reyes 18:18; Isaías 36:3; Isaías 37:2; 2 Reyes 18:37; Isaías 36:22
- 21 Génesis 45:8; Isaías 9:6–7; Génesis 41:42–43; 1 Samuel 18:4; Ester 8:15
- 22 Apocalipsis 3:7; Mateo 16:18–19; Job 12:14; Mateo 18:18–19; Apocalipsis 1:18
- 23 Job 36:7; Esdras 9:8; 1 Samuel 2:8; Zacarías 10:4; Eclesiastés 12:11
- 24 Juan 20:21–23; 2 Timoteo 2:20–21; Daniel 6:1–3; Mateo 28:18; Juan 5:22–27
- 25 Isaías 46:11; Isaías 22:23; Jeremías 17:5–6; Miqueas 4:4; Ester 9:24–25
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
So with the Scribes; suppose them to speak out of their own heart; thou wilt hear, "Let us eat and drink, for to-morrow we shall die." Suppose them to speak from Moses' seat; thou wilt hear, "Thou shalt not kill, Thou shalt not commit adultery, Thou shall not steal, Thou shall not bear false witness.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)