1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. 2 Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. 3 Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, 4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar. 5 Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret, 6 dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei: 7 Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. 8 Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis: 9 et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur: 10 quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur. 11 Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis: 12 si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. 13 Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi. 14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. 15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum: 16 pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit: 17 deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. 18 Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi? 19 Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. 20 Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. 21 Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. 22 Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. 23 Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, 24 ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. 25 At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, 26 dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. 27 Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: [Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. 28 Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini. 29 Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.] 30 Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau, 31 coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. 32 Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. 33 Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus? 34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi. 35 Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. 36 At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? 37 Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam? 38 Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, 39 motus Isaac, dixit ad eum: [In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper, 40 erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.] 41 Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. 42 Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. 43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran: 44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, 45 et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc: cur utroque orbabor filio in uno die? 46 Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.
Génesis 27 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Esau
Isaac's elder son, who traded his birthright for a bowl of stew.
Citado en la guía: Genesis 25–27; 36
Isaac
The long-promised son, nearly offered on Moriah, through whom the covenant continued.
Citado en la guía: Genesis 21–27
Jacob
He wrestled with God through the night and rose as Israel, father of twelve tribes.
Citado en la guía: Genesis 25–35; 46–49
Rebekah
Wife of Isaac and mother of the twins Jacob and Esau.
Citado en la guía: Genesis 24-27
Referencias cruzadas (38)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Samuel 3:2; Génesis 48:10; Génesis 25:23–25; Eclesiastés 12:3; Juan 9:3
- 2 Santiago 4:14; Eclesiastés 9:10; Marcos 13:35; Proverbios 27:1; Génesis 48:21
- 3 Génesis 25:27–28; Génesis 10:9; 1 Corintios 6:12
- 4 Hebreos 11:20; Génesis 48:9; Génesis 49:28; Génesis 27:25; Lucas 24:51
- 6 Génesis 25:28
- 7 Josué 6:26; Deuteronomio 33:1; 1 Samuel 24:19
- 8 Efesios 6:1; Génesis 27:13; Hechos 5:29; Génesis 25:23; Génesis 27:43
- 9 Jueces 13:15; 1 Samuel 16:20
- 11 Génesis 25:25
- 12 Deuteronomio 27:18; 1 Tesalonicenses 5:22; 2 Corintios 6:8; Job 12:16; Malaquías 1:14
- 13 Mateo 27:25; 1 Samuel 25:24; 2 Samuel 14:9; Génesis 25:33; 1 Samuel 14:36–45
- 14 Lucas 21:34; Génesis 27:9; Génesis 27:17; Proverbios 23:2–3; Génesis 25:28
- 15 Génesis 27:27; Lucas 20:46; Lucas 15:22
- 19 Mateo 26:70–74; Isaías 28:15; Zacarías 13:3–4; Génesis 27:24–25; Génesis 27:21
- 20 Éxodo 20:7; Job 13:7; Génesis 24:12
- 21 Isaías 57:19; Santiago 4:8; Génesis 27:12; Salmo 73:28
- 23 Hebreos 11:20; Génesis 27:16; Romanos 9:11–12
- 24 Colosenses 3:9; Proverbios 12:22; Efesios 4:25; Job 13:7–8; 1 Samuel 21:2
- 25 Génesis 27:4
- 27 Hebreos 6:7; Salmo 65:10; Hebreos 11:20; Génesis 26:12; Oseas 14:6–7
- 28 Deuteronomio 33:28; Deuteronomio 33:13; Salmo 133:3; Oseas 14:5–7; Salmo 65:9–13
- 29 Números 24:9; Génesis 12:3; Isaías 49:23; Génesis 9:25–26; Romanos 9:12
- 31 Génesis 27:4
- 32 Génesis 27:18
- 33 Génesis 28:3–4; Romanos 11:29; Job 21:6; Efesios 1:3; Job 37:1
- 34 Hebreos 12:17; Proverbios 1:31; 1 Samuel 30:4; Proverbios 19:3; Lucas 13:24–28
- 35 1 Tesalonicenses 4:6; Job 13:7; Malaquías 2:10; 2 Reyes 10:19; Romanos 3:7–8
- 36 Génesis 25:26; Génesis 25:31–34; Génesis 32:28; Juan 1:47
- 37 Génesis 27:28–29; Génesis 25:23; 2 Samuel 8:14; Romanos 9:10–12
- 38 Hebreos 12:17; Génesis 27:34; Isaías 65:14; Génesis 27:36; Proverbios 1:24–26
- 39 Génesis 27:28; Hebreos 11:20; Josué 24:4; Génesis 36:6–8
- 40 Génesis 25:23; 2 Reyes 8:20–22; 2 Samuel 8:14; 2 Crónicas 25:11–12; 2 Crónicas 21:10
- 41 1 Juan 3:12–15; Génesis 37:4; Génesis 50:3–4; Efesios 4:26–27; Génesis 32:6
- 42 1 Samuel 30:5; Salmo 64:5; Proverbios 4:16–17; Proverbios 2:14; Génesis 42:21–22
- 43 Génesis 11:31; Génesis 27:8; Génesis 27:13; Génesis 24:29; Proverbios 30:17
- 44 Génesis 31:38; Génesis 31:41
- 45 Proverbios 19:21; Génesis 27:35; Génesis 4:8–16; Lamentaciones 3:37; Hechos 28:4
- 46 Génesis 26:34–35; Génesis 24:3; Génesis 28:8; Génesis 34:1–2; Job 14:13
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Through envy, also, our father Jacob fled from the face of Esau his brother. Envy made Joseph be persecuted unto death, and to come into bondage.
The blessing of Isaac with which he blessed his younger son Jacob has the same meaning, when he says, "Behold, the smell of my son is as the smell of a full field which the Lord has blessed." But "the field is the world." And therefore he added, "God give to thee of the dew of heaven, and of the …
… the fruitfulness of the earth, and plenty of corn and wine: let nations serve thee, and princes adore thee: and be lord of thy brethren, and let thy father's sons adore thee: cursed be he that curseth thee, and blessed be he that blesseth thee." The blessing of Jacob is therefore a proclamation of Christ to all nations.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
"Who then," he says, "hath hunted me venison, and brought it me, and I have eaten of all before thou camest, and have blessed him, and he shall be blessed?" Who would not rather have expected the curse of an angry man here, if these things had been done in an earthly manner, and not by inspiration from above?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)