1 Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue: 2 Elige duodecim viros singulos per singulas tribus: 3 et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria. 4 Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israël, singulos de singulis tribubus, 5 et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israël, 6 ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides? 7 respondebitis eis: Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in æternum. 8 Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos. 9 Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam fœderis: et sunt ibi usque in præsentem diem. 10 Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit. 11 Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. 12 Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses: 13 et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho. 14 In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret. 15 Dixitque ad eum: 16 Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant de Jordane. 17 Qui præcepit eis, dicens: Ascendite de Jordane. 18 Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant. 19 Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho. 20 Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis, 21 et dixit ad filios Israël: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti? 22 docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum, 23 siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis, 24 sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus: 25 ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.
Josué 4 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (22)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Deuteronomio 27:2; Josué 3:17
- 2 Josué 3:12; Números 34:18; Números 13:2; 1 Reyes 18:31; Deuteronomio 1:23
- 3 Josué 4:19–20; Josué 3:13; Josué 4:8; Deuteronomio 27:1–26; Salmo 11:4
- 4 Marcos 3:14–19; Josué 4:2
- 6 Éxodo 13:14; Josué 4:21; Salmo 44:1; Deuteronomio 6:20–21; Deuteronomio 11:19
- 7 Éxodo 12:14; Salmo 111:4; Números 16:40; Éxodo 28:12; Josué 3:13–16
- 8 Josué 4:20; Josué 4:2–5; Josué 1:16–18
- 9 1 Samuel 7:12; Josué 24:26; Génesis 26:33; Salmo 111:2–4; 1 Samuel 30:25
- 10 Josué 3:13; Proverbios 27:1; Números 27:21–23; Josué 3:16–17; Hebreos 3:7–8
- 11 Josué 3:8; Josué 3:17; Josué 4:18
- 12 Josué 1:14; Números 32:20–32
- 13 Efesios 6:11; Jeremías 52:8; Jeremías 39:5; 2 Reyes 25:5; Josué 5:10
- 14 Josué 3:7; 2 Crónicas 30:12; 1 Reyes 3:28; Josué 1:16–18; Romanos 13:4
- 16 Josué 3:3–6; Apocalipsis 11:19; Éxodo 25:16–22
- 17 Génesis 8:16–18; Hechos 16:35–39; Hechos 16:23; Daniel 3:26
- 18 Josué 3:15; Josué 3:13; Isaías 8:8; 1 Crónicas 12:15; Éxodo 14:26–28
- 19 Josué 5:9; Miqueas 6:5; Josué 10:43; Josué 15:7; Amós 5:5
- 20 Josué 4:8; Josué 4:3
- 21 Josué 4:6; Salmo 145:4–7; Salmo 105:2–5
- 22 Josué 3:17; Isaías 51:10; Apocalipsis 16:12; Isaías 44:27; Éxodo 14:29
- 23 Éxodo 14:21; Isaías 43:16; Isaías 63:12–14; Nehemías 9:11; Salmo 78:13
- 24 Salmo 106:8; 1 Reyes 8:42–43; Salmo 89:13; 1 Crónicas 29:12; 2 Reyes 19:19
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias