Saltar al texto

Apocalipsis · Vulgata Clementina

Apocalipsis 11 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo: 2 atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: 3 et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. 4 Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes. 5 Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi. 6 Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum: et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint. 7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. 8 Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ, quæ vocatur spiritualiter Sodoma, et Ægyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. 9 Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium: et corpora eorum non sinent poni in monumentis: 10 et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram. 11 Et post dies tres et dimidium, spiritus vitæ a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos. 12 Et audierunt vocem magnam de cælo, dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube: et viderunt illos inimici eorum. 13 Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli. 14 Væ secundum abiit: et ecce væ tertium veniet cito. 15 Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen. 16 Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: 17 Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti. 18 Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram. 19 Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna.

Referencias cruzadas (19)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Apocalipsis 21:15; Ezequiel 42:15–20; Zacarías 2:1–2; Ezequiel 40:1–48; 1 Pedro 2:5
  2. 2 Daniel 7:25; Lucas 21:24; Apocalipsis 12:6; Apocalipsis 11:3; Daniel 12:7
  3. 3 Apocalipsis 12:6; Apocalipsis 11:2; Deuteronomio 19:15; Apocalipsis 13:5; Hechos 13:31
  4. 4 Zacarías 4:11–14; Zacarías 4:2–3; Jeremías 11:16; Salmo 52:8; Isaías 54:5
  5. 5 Jeremías 5:14; 2 Reyes 1:10–12; Oseas 6:5; Isaías 11:4; Números 16:28–35
  6. 6 Lucas 4:25; 1 Reyes 17:1; Éxodo 7:17–25; Salmo 105:26–36; 1 Samuel 4:8
  7. 7 Apocalipsis 13:7; Daniel 8:23–24; Daniel 7:25; Juan 17:4; Daniel 7:21–22
  8. 8 Jeremías 23:14; Apocalipsis 18:10; Hebreos 13:12; Apocalipsis 18:21; Ezequiel 16:53–55
  9. 9 Salmo 79:2–3; Apocalipsis 17:15; Apocalipsis 10:11; Apocalipsis 11:11; Apocalipsis 11:2–3
  10. 10 1 Reyes 18:17; Hechos 7:54–57; Apocalipsis 3:10; 1 Reyes 22:8; Apocalipsis 11:5–6
  11. 11 Génesis 2:7; Romanos 8:11; Romanos 8:2; Ezequiel 37:5–14; Hechos 5:5
  12. 12 Apocalipsis 4:1; 2 Reyes 2:11; Hechos 1:9; 1 Tesalonicenses 4:17; Efesios 2:5–6
  13. 13 Apocalipsis 14:7; Apocalipsis 6:12; Josué 7:19; Apocalipsis 16:9–11; Apocalipsis 16:18–19
  14. 14 Apocalipsis 8:13; Apocalipsis 9:12; Apocalipsis 15:1; Apocalipsis 16:1–21
  15. 15 Daniel 7:14; Apocalipsis 12:10; Daniel 7:27; Apocalipsis 10:7; Apocalipsis 19:1
  16. 16 Apocalipsis 4:4; Apocalipsis 4:10; Apocalipsis 7:11; Apocalipsis 5:14; Apocalipsis 19:4
  17. 17 Apocalipsis 1:8; Apocalipsis 16:5; Apocalipsis 19:6; Apocalipsis 1:4; Apocalipsis 4:8–9
  18. 18 Apocalipsis 19:5; Apocalipsis 20:12; Apocalipsis 13:10; Apocalipsis 6:10–11; Apocalipsis 20:4–5
  19. 19 Apocalipsis 16:21; Apocalipsis 15:5–8; Ezequiel 38:22; Apocalipsis 4:5; Apocalipsis 8:5

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 11:19 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Chapter XVIII)

    The altar, then, is in heaven (for towards that place are our prayers and oblations directed); the temple likewise [is there], as John says in the Apocalypse, "And the temple of God was opened:" the tabernacle also: "For, behold," He says, "the tabernacle of God, in which He will dwell with men." Chapter XIX.--Earthly things may be the type of …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)