1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, 2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: 3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. 4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: 5 [Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.] 6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. 7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: 9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. 10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? 11 Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. 12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: 13 et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. 14 Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos. 15 Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, 16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? 17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. 18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit. 19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. 20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit? 21 Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet. 22 Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis. 23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? 24 Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio. 25 Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: 26 Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. 27 Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio. 28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. 29 Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit. 30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit: 31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. 32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. 33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. 35 Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. 36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. 37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. 38 Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. 39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. 40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? 41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. 42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: [Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?] 43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. 44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. 45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. 46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.
Mateo 21 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (46)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Zacarías 14:4; Marcos 11:1–10; Lucas 21:37; Mateo 26:30; Mateo 24:3
- 2 Lucas 19:30–32; Marcos 11:2–3; Juan 2:5–8; Marcos 14:13–16; Mateo 26:18
- 3 2 Corintios 8:1–2; Hechos 17:25; Juan 3:35; 2 Corintios 8:9; Salmo 50:10–11
- 4 Zacarías 9:9; Juan 12:15; Mateo 1:22; Mateo 26:56; Juan 19:36–37
- 5 Zacarías 9:9–10; Isaías 62:11; Isaías 9:6–7; Isaías 12:6; Génesis 49:10
- 6 Génesis 6:22; 1 Samuel 15:11; Génesis 12:4; Éxodo 39:43; Juan 15:14
- 7 2 Reyes 9:13; Marcos 11:4–8; Lucas 19:32–35
- 8 2 Reyes 9:13; Levítico 23:40; Juan 12:13
- 9 Salmo 118:24–26; Lucas 2:14; Juan 12:13–15; Mateo 23:39; Lucas 19:37–38
- 10 Hechos 9:5; Lucas 7:49; Juan 12:16–19; Lucas 9:9; Rut 1:19
- 11 Juan 6:14; Lucas 7:16; Juan 7:40; Hechos 7:37; Mateo 2:23
- 12 Juan 2:14–17; Lucas 19:45–47; Marcos 11:15–18; Levítico 1:14; Levítico 5:7
- 13 Jeremías 7:11; Isaías 56:7; Lucas 19:46; Marcos 11:17; Salmo 93:5
- 14 Hechos 3:1–9; Hechos 10:38; Mateo 9:35; Isaías 35:5; Mateo 11:4–5
- 15 Mateo 21:9; Lucas 19:39–40; Mateo 22:42; Mateo 21:23; Juan 4:1
- 16 Salmo 8:2; Mateo 11:25; Lucas 19:39–40; Mateo 19:4; Mateo 12:3
- 17 Juan 11:18; Marcos 11:11; Juan 11:1; Lucas 24:50; Mateo 16:4
- 18 Mateo 4:2; Hebreos 4:15; Marcos 11:12–14; Marcos 11:20–24; Mateo 12:1
- 19 Marcos 11:14; Juan 15:6; Tito 1:16; Lucas 13:6–9; Lucas 3:9
- 20 Isaías 40:6–8; Marcos 11:20–21; Santiago 1:10–11
- 21 Santiago 1:6; Mateo 17:20; Marcos 11:22–23; Lucas 17:6–7; Romanos 4:19–20
- 22 Mateo 7:7; 1 Juan 5:14–15; Marcos 11:24; 1 Juan 3:22; Juan 14:13
- 23 Hechos 4:7; Marcos 11:27–33; 1 Crónicas 24:1–19; Mateo 26:55; Lucas 19:47–20:8
- 24 Lucas 6:9; Colosenses 4:6; Mateo 10:16; Proverbios 26:4–5
- 25 1 Juan 3:20; Marcos 1:1–11; Juan 10:25–26; Lucas 20:5; Juan 3:18
- 26 Marcos 6:20; Mateo 14:5; Mateo 21:46; Juan 5:35; Mateo 11:9
- 27 Romanos 1:18–22; 2 Tesalonicenses 2:9–10; Juan 9:30; 2 Corintios 4:3; Isaías 28:9
- 28 Mateo 20:1; 1 Corintios 15:58; Marcos 13:34; 1 Corintios 10:15; Lucas 15:11–32
- 29 Ezequiel 18:28–32; Daniel 4:34–37; Efesios 2:1–13; Mateo 3:2–8; Isaías 1:16–19
- 30 Tito 1:16; Ezequiel 33:31; Mateo 23:3; Romanos 2:17–25
- 31 Lucas 7:29; Lucas 7:37–50; Mateo 7:21; 2 Pedro 3:9; Mateo 20:16
- 32 Lucas 7:37–50; Lucas 7:29–30; Mateo 21:25; Zacarías 7:11–12; 2 Pedro 2:21
- 33 Isaías 5:1–4; Marcos 12:1–12; Lucas 20:9–19; Jeremías 2:21; Juan 15:1
- 34 Lucas 20:10–19; Isaías 5:4; Zacarías 1:3–6; Nehemías 9:29–30; 2 Reyes 17:13–23
- 35 2 Crónicas 36:15–16; Hebreos 11:36–37; Mateo 5:12; Nehemías 9:26; Hechos 7:52
- 36 Mateo 22:4
- 37 Juan 3:16; Sofonías 3:7; Juan 3:35–36; Mateo 3:17; Lucas 20:13
- 38 Lucas 20:14; Génesis 37:18–20; Marcos 12:7–8; Hebreos 1:2; Hechos 4:27–28
- 39 Hechos 2:23; Juan 18:12; Lucas 22:52–54; Hechos 3:14–15; Santiago 5:6
- 40 Hebreos 10:29; Marcos 12:9; Lucas 20:15–16
- 41 Hechos 18:6; Mateo 21:43; Isaías 5:5–7; Hechos 28:28; Mateo 22:6–7
- 42 Salmo 118:22–23; Isaías 28:16; Hechos 4:11; 1 Pedro 2:4–8; Efesios 2:20
- 43 Mateo 21:41; Mateo 8:11–12; 1 Pedro 2:9; Juan 3:3; Lucas 17:20–21
- 44 Isaías 8:14–15; 1 Pedro 2:8; Daniel 2:34–35; Daniel 2:44–45; Romanos 9:33
- 45 Lucas 20:19; Lucas 11:45; Mateo 12:12
- 46 Mateo 21:11; Mateo 21:26; Juan 7:40–41; Hechos 2:22; Lucas 7:16
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
The lesson of the Holy Gospel which has just been read, has given us an alarming warning, lest we have leaves only, and have no fruit. That is, in few words, lest words be present and deeds be wanting. Very terrible!
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
This John likewise saith, but he in the beginning of his Gospel, this at the end. Whence it is probable this was done twice, and at different seasons. And it is evident both from the times, and from their reply. For there He came at the very passover, but here much before.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
… and did truly vindicate His own house, by driving out of it the changers of money, who were buying and selling, saying unto them: "It is written, My house shall be called the house of prayer; but ye have made it a den of thieves." And what reason had He for thus doing and saying, and vindicating His house, if …
Indeed, the gospel parable about the wicked husbandmen shows that our Lord Jesus Himself said something like it: "This is the heir; come, let us kill him, and the inheritance shall be ours." In like manner also that passage in this same book, on which we have already touched when we were speaking of the barren woman who hath born …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
For instance, when after many miracles children were singing hymns unto Him, hear what saith the prophet, "Out of the mouth of babes and sucklings Thou hast perfected praise." And again, "I will consider the Heavens, the works of Thy fingers;" which signifies Him to be Maker of the universe.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)