1 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel: 2 et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth: 3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari magno: 4 possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim. 5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem. 6 Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo: et pertransit ab oriente Janoë. 7 Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem. 8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. 9 Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum. 10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
Josué 16 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (10)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Josué 18:12; Josué 8:15; 2 Reyes 2:19–21; Josué 15:61
- 2 Josué 18:13; Génesis 28:19; 1 Crónicas 27:33; 2 Samuel 16:16; Jueces 1:22–26
- 3 2 Crónicas 8:5; Josué 10:33; Josué 18:13; 1 Reyes 9:15–17; 1 Crónicas 7:28
- 4 Josué 17:14
- 5 Josué 18:13; Josué 16:2
- 6 Josué 17:7; Josué 18:1
- 7 1 Crónicas 7:28; Josué 6:26; Números 33:48; Josué 3:16; Josué 6:1
- 8 Josué 17:8–9; Josué 19:28; Josué 12:17; Josué 16:3–6; Números 34:6
- 9 Josué 17:9
- 10 Jueces 1:29; Deuteronomio 7:1–2; 1 Reyes 9:16; Josué 17:13; Números 33:52–55
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias