Saltar al texto

Josué · Vulgata Clementina

Josué 13 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est: 2 omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri. 3 A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas. 4 Ad meridiem vero sunt Hevæi, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhæi, 5 ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath; 6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi. 7 Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse, 8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam. 9 Ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon, 10 et cunctas civitates Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon, 11 et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha, 12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit. 13 Nolueruntque disperdere filii Israël Gessuri et Machati: et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem. 14 Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi. 15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas. 16 Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media: universam planitiem, quæ ducit Medaba, 17 et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon, 18 et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath, 19 et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis. 20 Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth, 21 et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ. 22 Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis. 23 Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum. 24 Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est. 25 Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroër, quæ est contra Rabba, 26 et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim: et a Manaim usque ad terminos Dabir. 27 In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam. 28 Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villæ earum. 29 Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem, 30 cujus hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida: 31 et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas. 32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. 33 Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Evi

    One of five Midianite kings

    One of the five kings of Midian killed in Israel's war of vengeance against the Midianites.

    Citado en la guía: Numbers 31:8; Joshua 13:21

  • Hur

    One of five Midianite kings

    One of the five kings of Midian killed in Israel's war of vengeance against the Midianites.

    Citado en la guía: Numbers 31:8; Joshua 13:21

  • Jair

    Son of Segub, holder of Gilead cities

    Son of Segub and grandson of Hezron by Machir's daughter, counted among Manasseh's descendants; he captured the villages of Gilead that were called Havvoth-jair after him.

    Citado en la guía: Numbers 32:41; Deuteronomy 3:14; Joshua 13:30

  • Reba

    One of five Midianite kings

    One of the five kings of Midian killed in Israel's war of vengeance against the Midianites.

    Citado en la guía: Numbers 31:8; Joshua 13:21

  • Rekem

    One of five Midianite kings

    One of the five kings of Midian killed in Israel's war of vengeance against the Midianites.

    Citado en la guía: Numbers 31:8; Joshua 13:21

  • Zur

    Midianite chief, father of Cozbi

    A tribal chief of a Midianite family and father of Cozbi; a Zur is also named among the five Midianite kings killed in the war of vengeance.

    Citado en la guía: Numbers 25:15; Numbers 31:8; Joshua 13:21

Referencias cruzadas (28)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Josué 14:10; Deuteronomio 31:3; Josué 24:29; Génesis 18:11; Josué 23:1–2
  2. 2 Josué 13:11; Joel 3:4; Jueces 3:1; 1 Samuel 27:8; Deuteronomio 11:23–24
  3. 3 Jeremías 2:18; Deuteronomio 2:23; Jueces 3:3; 1 Samuel 6:4; Números 34:2–14
  4. 4 Josué 19:30; 1 Samuel 4:1; Jueces 1:34–36; Josué 12:7–8; Josué 12:18
  5. 5 1 Reyes 5:18; Josué 12:7; Salmo 83:7; Ezequiel 27:9; Números 34:8
  6. 6 Josué 11:8; Jueces 2:21–23; Números 33:54; Josué 23:13; Éxodo 23:30–31
  7. 7 Números 26:53–56; Números 33:54; Ezequiel 47:13–23; Ezequiel 48:23–29; Números 32:2–14
  8. 8 Josué 12:6; Deuteronomio 3:12–17; Josué 22:4; Números 32:33–42; Josué 4:12
  9. 9 Josué 13:16; Números 21:30; Deuteronomio 3:12; Jeremías 48:22; Isaías 15:2
  10. 10 Números 21:24–26
  11. 11 Deuteronomio 4:47–48; Josué 12:2–5; 1 Crónicas 2:23
  12. 12 Josué 12:4; Deuteronomio 3:10–11; Números 21:23–35; Josué 14:3–4
  13. 13 Josué 13:11; Josué 23:12–13; Números 33:55; 2 Samuel 13:37–38; Jueces 2:1–3
  14. 14 Números 18:20–24; Josué 14:3–4; Deuteronomio 18:1–2; Deuteronomio 10:9; Deuteronomio 12:19
  15. 16 Josué 13:9; Josué 12:2; Isaías 16:7–9; Jeremías 48:21–24; Números 32:33–38
  16. 17 Números 22:41; Números 21:19; Números 32:38
  17. 18 Números 21:23; Josué 21:36–37; 1 Crónicas 6:78–79
  18. 19 Números 32:37–38
  19. 20 Deuteronomio 4:46; Josué 12:3; Ezequiel 25:9; Números 33:49; Números 25:3
  20. 21 Números 31:8; Deuteronomio 3:10; Deuteronomio 2:30–36; Números 21:24–35
  21. 22 Números 31:8; Judas 11; Apocalipsis 2:14; 2 Pedro 2:15; Números 24:1
  22. 24 Números 32:34–36
  23. 25 Deuteronomio 3:11; 2 Samuel 11:1; 2 Samuel 12:26; Números 32:35; Deuteronomio 2:19
  24. 26 2 Samuel 17:27; 2 Samuel 2:8; Génesis 31:49; 1 Reyes 22:3; Jueces 10:17
  25. 27 Números 34:11; Números 32:36; Génesis 33:17; Josué 11:2; Deuteronomio 3:17
  26. 30 Josué 13:26; Números 32:39–41; 1 Crónicas 2:21–23; Deuteronomio 3:13–15
  27. 31 Josué 12:4; Números 32:39–40
  28. 33 Josué 18:7; Josué 13:14; Deuteronomio 18:1–2; Deuteronomio 10:9; Números 18:20

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias