Saltar al texto

Josué · Vulgata Clementina

Josué 8 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Dixit autem Dominus ad Josue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum, urbemque et terram. 2 Faciesque urbi Hai, et regi ejus, sicut fecisti Jericho, et regi illius: prædam vero, et omnia animantia diripietis vobis: pone insidias urbi post eam. 3 Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai: et electa triginta millia virorum fortium misit nocte, 4 præcepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis: et eritis omnes parati. 5 Ego autem, et reliqua multitudo, quæ mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus, 6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius. 7 Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem: tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras. 8 Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut jussi. 9 Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel et Hai, ad occidentalem plagam urbis Hai: Josue autem nocte illa in medio mansit populi, 10 surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum. 11 Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis media. 12 Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte ejusdem civitatis: 13 omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio. 14 Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiæ. 15 Josue vero et omnis Israël cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam. 16 At illi vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate, 17 et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Israël (sicut eruperant aperta oppida relinquentes), 18 dixit Dominus ad Josue: Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam. 19 Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiæ, quæ latebant, surrexerunt confestim: et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam. 20 Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: præsertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent. 21 Vidensque Josue et omnis Israël quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai. 22 Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire cœperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii cæderentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur, 23 regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue. 24 Igitur omnibus interfectis, qui Israëlem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israël percusserunt civitatem. 25 Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai. 26 Josue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Hai. 27 Jumenta autem et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israël, sicut præceperat Dominus Josue. 28 Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum: 29 regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Præcepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce: projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. 30 Tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal, 31 sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas. 32 Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël. 33 Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël. 34 Post hæc legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quæ scripta erant in legis volumine. 35 Nihil ex his quæ Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israël, mulieribus ac parvulis, et advenis qui inter eos morabantur.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Lugares

  • Ai

    Hoy: West Bank (central hills, near Bethel)

    Ai's identification is disputed — the traditional site of et-Tell doesn't fit the conquest period neatly, so scholars debate its location (approximate). Achan's sin and the ambush belong here.

    Citado en la guía: Joshua 7:2; Joshua 8:28

Referencias cruzadas (32)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Josué 1:9; Deuteronomio 7:18; Deuteronomio 31:8; Deuteronomio 1:21; Josué 6:2
  2. 2 Deuteronomio 20:14; Josué 6:21; 2 Crónicas 20:22; Proverbios 13:22; Josué 8:12
  3. 3 1 Tesalonicenses 5:2; Mateo 25:6; Mateo 24:50; Mateo 24:39; 2 Pedro 3:10
  4. 4 Jueces 20:29; Eclesiastés 9:16; Hechos 23:21; 1 Samuel 15:2; Jueces 9:25
  5. 5 Josué 7:5; Jueces 20:31–33; Mateo 10:16
  6. 6 Jueces 20:32; Eclesiastés 9:12; Éxodo 15:9; Éxodo 14:3; Eclesiastés 8:11
  7. 7 Proverbios 21:30–31; Josué 8:1; 2 Reyes 5:1
  8. 8 2 Samuel 13:28; Josué 1:9; Josué 1:16; Josué 8:28; Josué 6:24
  9. 9 Esdras 2:28; Génesis 12:8; Génesis 32:21; Josué 8:12; Nehemías 7:32
  10. 10 Josué 7:16; Génesis 22:3; Salmo 119:60; Josué 3:1; Josué 6:12
  11. 12 Josué 8:2–3
  12. 13 Josué 8:8; Josué 8:12
  13. 14 Mateo 24:39; Isaías 19:13; Josué 8:16; Isaías 19:11; 2 Pedro 2:3
  14. 15 Josué 18:12; Josué 15:61; Josué 16:1; Jueces 20:36
  15. 16 Jueces 20:31; Jueces 20:36–39; Salmo 9:16; Ezequiel 38:11–22; Apocalipsis 16:14
  16. 17 Josué 11:20; Josué 8:3; Isaías 19:11–13; Job 5:13; Deuteronomio 2:30
  17. 18 Josué 8:26; Job 15:25; 1 Samuel 17:6; Josué 8:7; Éxodo 17:9–12
  18. 20 Job 11:20; Génesis 19:28; Salmo 76:5; Apocalipsis 6:15–17; Apocalipsis 19:3
  19. 22 Deuteronomio 7:2; 1 Tesalonicenses 5:3; Josué 11:11–12; Josué 10:28; Lucas 17:26–30
  20. 23 1 Samuel 15:8; Apocalipsis 19:20; Josué 10:17; Josué 8:29
  21. 24 Josué 11:10–14; Números 21:24; Josué 10:30–41
  22. 25 Deuteronomio 20:16–18
  23. 26 Éxodo 17:11–12; Josué 8:18
  24. 27 Josué 8:2; Números 31:26; Mateo 20:15; Salmo 50:10; Josué 11:4
  25. 28 Deuteronomio 13:16; Jeremías 49:2; Isaías 17:1; Jeremías 50:26; Josué 4:9
  26. 29 Deuteronomio 21:22–23; 2 Samuel 18:17; Josué 7:26; Salmo 110:5; Hechos 12:23
  27. 30 Deuteronomio 27:4–6; Éxodo 20:24; Génesis 8:20; Génesis 12:7–8
  28. 31 Deuteronomio 27:5–7; Éxodo 20:24–25; Josué 8:34–35; Josué 1:8; Éxodo 18:12
  29. 32 Deuteronomio 27:8; Deuteronomio 27:2–3
  30. 33 Deuteronomio 11:29; Deuteronomio 31:12; Deuteronomio 27:11–14; Deuteronomio 31:9; Éxodo 12:49
  31. 34 Nehemías 8:2–3; Nehemías 13:1; Deuteronomio 31:10–12; Deuteronomio 29:20–21; Deuteronomio 30:15–20
  32. 35 Deuteronomio 31:12; Nehemías 8:2; Jeremías 26:2; Joel 2:16; Deuteronomio 29:11

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias