1 Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in cælum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis. 2 Dixitque Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel, 3 egressi sunt filii prophetarum qui erant in Bethel, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te? Qui respondit: Et ego novi: silete. 4 Dixit autem Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Jericho, 5 accesserunt filii prophetarum qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te? Et ait: Ego novi: silete. 6 Dixit autem ei Elias: Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Qui ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter, 7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et steterunt e contra, longe: illi autem ambo stabant super Jordanem. 8 Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas: quæ divisæ sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. 9 Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus. 10 Qui respondit: Rem difficilem postulasti: attamen si videris me quando tollar a te, erit tibi quod petisti: si autem non videris, non erit. 11 Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in cælum. 12 Eliseus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israël, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius: apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes. 13 Et levavit pallium Eliæ, quod ceciderat ei: reversusque stetit super ripam Jordanis, 14 et pallio Eliæ, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisæ: et dixit: Ubi est Deus Eliæ etiam nunc? Percussitque aquas, et divisæ sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus. 15 Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jericho e contra, dixerunt: Requievit spiritus Eliæ super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram, 16 dixeruntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possunt ire, et quærere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere. 17 Coëgeruntque eum donec acquiesceret, et diceret: Mittite. Et miserunt quinquaginta viros: qui cum quæsissent tribus diebus, non invenerunt. 18 Et reversi sunt ad eum: at ille habitabat in Jericho, et dixit eis: Numquid non dixi vobis: Nolite mittere? 19 Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis: sed aquæ pessimæ sunt, et terra sterilis. 20 At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent, 21 egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait: Hæc dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas. 22 Sanatæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est. 23 Ascendit autem inde in Bethel: cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende calve, ascende calve. 24 Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini: egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros. 25 Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam.
2 Reyes 2 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Elisha
Son of Shaphat from Abel-meholah, found plowing with twelve teams of oxen when Elijah threw his cloak around him, who inherited a double portion of Elijah's spirit, worked many…
Citado en la guía: 1 Kings 19:16; 1 Kings 19:19; 2 Kings 2:9
Referencias cruzadas (23)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Génesis 5:24; Hebreos 11:5; 1 Reyes 19:16–21; 1 Reyes 19:11; Josué 4:19
- 2 2 Reyes 2:6; 2 Reyes 4:30; Rut 1:15–18; 2 Reyes 2:4; 1 Samuel 1:26
- 3 2 Reyes 4:38; 2 Reyes 4:1; 2 Reyes 9:1; 1 Reyes 20:35; 2 Reyes 2:15
- 4 2 Reyes 2:2; Josué 6:26; Lucas 19:1; 1 Reyes 16:34; 2 Reyes 4:30
- 5 2 Reyes 2:3; Josué 1:1–2; Hechos 1:2; Isaías 41:1; Eclesiastés 3:7
- 6 2 Reyes 2:2; Josué 3:15
- 7 1 Reyes 18:4; 2 Reyes 2:17; 1 Reyes 18:13
- 8 1 Reyes 19:19; Éxodo 14:21–22; Josué 3:14–17; 2 Reyes 2:14; Isaías 11:15
- 9 Números 11:17; Deuteronomio 21:17; Juan 16:7; Hechos 20:25–36; Zacarías 12:8
- 10 Juan 16:24; Marcos 11:22–24; 2 Reyes 2:12; Hechos 1:9–10
- 11 2 Reyes 6:17; Salmo 104:3–4; Hebreos 1:14; Salmo 68:17; Ezequiel 10:9–22
- 12 2 Reyes 13:14; Isaías 57:1–2; Proverbios 30:4; Hechos 8:2; Isaías 37:21
- 13 1 Reyes 19:19; 2 Reyes 2:8
- 14 Juan 14:12; Salmo 42:10; Salmo 115:2; Hechos 3:12–13; Josué 1:1–9
- 15 1 Pedro 4:14; Hechos 1:8; Isaías 59:21; 2 Reyes 6:1–7; Isaías 11:2
- 16 1 Reyes 18:12; Hechos 8:39; Ezequiel 11:24; Ezequiel 3:14; 2 Corintios 12:2–3
- 17 2 Reyes 8:11; Hebreos 11:5; Romanos 10:2; Lucas 11:8; 2 Samuel 18:22–23
- 19 Éxodo 23:26; Deuteronomio 28:2–4; Deuteronomio 28:11; Deuteronomio 28:15–18; 1 Reyes 16:34
- 20 Sofonías 2:9; Jueces 9:45; Ezequiel 47:11
- 21 Éxodo 15:25–26; 2 Reyes 4:41; Levítico 2:13; Apocalipsis 21:4; Apocalipsis 22:2–3
- 23 2 Crónicas 36:16; Job 19:18; Job 30:1; Amós 5:5; Proverbios 22:6
- 24 Hechos 13:9–11; Hechos 5:5; Oseas 13:8; Hechos 5:9; Amós 7:17
- 25 2 Reyes 4:25; 1 Reyes 18:19–20; 1 Reyes 18:42
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
When God's Prophet Elisha was going up, children called after him mocking, "Go up thou bald head, Go up thou bald head:" but he, not so much in cruelty as in mystery, made those children to be devoured by bears out of the wood. If those children had not been devoured, would they have lived even till now?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)