Saltar al texto

Jueces · Vulgata Clementina

Jueces 11 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad. 2 Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios: qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes: Hæres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es. 3 Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob: congregatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur. 4 In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israël. 5 Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob: 6 dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon. 7 Quibus ille respondit: Nonne vos estis, qui odistis me, et ejecistis de domo patris mei? et nunc venistis ad me necessitate compulsi. 8 Dixeruntque principes Galaad ad Jephte: Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad. 9 Jephte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps? 10 Qui responderunt ei: Dominus, qui hæc audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus. 11 Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. 12 Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam? 13 Quibus ille respondit: Quia tulit Israël terram meam, quando ascendit de Ægypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem: nunc ergo cum pace redde mihi eam. 14 Per quos rursum mandavit Jephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon: 15 Hæc dicit Jephte: Non tulit Israël terram Moab, nec terram filiorum Ammon: 16 sed quando de Ægypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades. 17 Misitque nuntios ad regem Edom, dicens: Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum præbere contempsit. Mansit itaque in Cades, 18 et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab: venitque contra orientalem plagam terræ Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec voluit intrare terminos Moab. (Arnon quippe confinium est terræ Moab.) 19 Misit itaque Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium. 20 Qui et ipse Israël verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat. 21 Tradiditque eum Dominus in manus Israël cum omni exercitu suo: qui percussit eum, et possedit omnem terram Amorrhæi habitatoris regionis illius, 22 et universos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitudine usque ad Jordanem. 23 Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorrhæum, pugnante contra illum populo suo Israël, et tu nunc vis possidere terram ejus? 24 nonne ea quæ possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur? quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem: 25 nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab; aut docere potes, quod jurgatus sit contra Israël, et pugnaverit contra eum, 26 quando habitavit in Hesebon et viculis ejus, et in Aroër et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis? 27 Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël, et inter filios Ammon. 28 Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, quæ per nuntios mandaverat. 29 Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon, 30 votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas, 31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meæ, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino. 32 Transivitque Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos: quos tradidit Dominus in manus ejus. 33 Percussitque ab Aroër usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, quæ est vineis consita, plaga magna nimis: humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël. 34 Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos. 35 Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me, filia mea ! decepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero. 36 Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis. 37 Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi præsta quod deprecor: dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis. 38 Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. 39 Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, quæ ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Israël, et consuetudo servata est, 40 ut post anni circulum conveniant in unum filiæ Israël, et plangant filiam Jephte Galaaditæ diebus quatuor.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Gilead

    Father of Jephthah

    Father of Jephthah by a prostitute, whose other sons by his wife drove Jephthah out of the family.

    Citado en la guía: Judges 11:1; Judges 11:2

  • Jephthah

    Gileadite judge and warrior

    Mighty warrior, son of Gilead and a prostitute, driven out by his half-brothers but recalled by the elders of Gilead to fight the Ammonites; he made a vow that fell on his only…

    Citado en la guía: Judges 11:1; Judges 11:11; Judges 11:30–31

  • Jephthah's daughter

    Jephthah's only child

    Unnamed only child of Jephthah, who came out with tambourines to meet him after the victory over Ammon, accepted his vow, mourned her virginity two months in the mountains, and…

    Citado en la guía: Judges 11:34; Judges 11:35; Judges 11:39–40

Referencias cruzadas (35)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Hebreos 11:32; Jueces 6:12; 2 Reyes 5:1
  2. 2 Proverbios 2:16; Génesis 12:10; Deuteronomio 23:2; Proverbios 5:20; Gálatas 4:30
  3. 3 Jueces 9:4; 1 Samuel 22:2; 2 Samuel 10:8; Job 30:1–10; 1 Samuel 27:2
  4. 4 Jueces 10:9
  5. 5 1 Corintios 1:27–29; Hechos 7:35–39; Salmo 118:22–23; 1 Samuel 11:12; Jueces 10:17–18
  6. 7 Génesis 45:4–5; Apocalipsis 3:9; Proverbios 17:17; Isaías 60:14; Hechos 7:9–14
  7. 8 Jueces 10:18; Éxodo 9:28; Éxodo 10:17; 1 Reyes 13:6; Éxodo 8:28
  8. 9 Números 32:20–29
  9. 10 Jeremías 42:5; Génesis 31:50; Génesis 16:5; Jeremías 29:23; 1 Samuel 24:12
  10. 11 1 Samuel 10:17; Jueces 20:1; Jueces 10:17; Santiago 1:5; Santiago 1:17
  11. 12 Mateo 18:15–16; Proverbios 25:8–9; Deuteronomio 2:26; Números 20:14; 2 Reyes 14:8–12
  12. 13 Génesis 32:22; Números 21:24–26; Proverbios 19:9; Deuteronomio 2:37; Proverbios 19:5
  13. 14 1 Pedro 3:11; Hebreos 12:14; Salmo 120:7; Romanos 12:18
  14. 15 Deuteronomio 2:19; Deuteronomio 2:9; 2 Crónicas 20:10; Números 21:13–15; Números 21:27–30
  15. 16 Números 14:25; Deuteronomio 1:40; Números 20:1; Números 13:26; Josué 5:6
  16. 17 Números 20:14–21; Deuteronomio 2:4–9; Números 20:1; Josué 24:9; Deuteronomio 2:29
  17. 18 Números 21:4–13; Deuteronomio 2:1–8; Números 22:36; Números 33:37–44; Números 20:22
  18. 19 Deuteronomio 2:26–36; Números 21:21–35; Josué 13:8–12; Deuteronomio 3:1–17
  19. 20 Salmo 135:10–12; Deuteronomio 2:32–34; Josué 13:15–32; Números 21:23–25; Nehemías 9:22
  20. 22 Deuteronomio 2:36
  21. 24 Miqueas 4:5; Números 21:29; Salmo 78:55; 1 Reyes 11:7; Josué 3:10
  22. 25 Miqueas 6:5; Josué 24:9–10; Deuteronomio 23:3–4; Números 22:2–21
  23. 26 Deuteronomio 2:36; Josué 12:2; Jueces 9:22; Jueces 5:31; Josué 11:18
  24. 27 Génesis 18:25; Génesis 16:5; 1 Samuel 24:15; 1 Samuel 24:12; Génesis 31:53
  25. 28 Proverbios 16:18; 2 Reyes 14:11
  26. 29 Jueces 3:10; Números 11:25; Jueces 13:25; 1 Samuel 10:10; Jueces 10:17
  27. 30 Génesis 28:20; 1 Samuel 1:11; Eclesiastés 5:4–5; Eclesiastés 5:1–2; Números 30:2–16
  28. 31 Salmo 66:13–14; 1 Samuel 1:28; 1 Samuel 1:11; Levítico 27:28–29; 1 Samuel 14:44
  29. 32 Jueces 1:4; Jueces 3:10; Jueces 2:18
  30. 33 Ezequiel 27:17; Deuteronomio 2:36
  31. 34 Jeremías 31:4; Éxodo 15:20; Jueces 11:11; Jueces 10:17; Salmo 150:4
  32. 35 Mateo 14:7–9; Génesis 42:36–38; 2 Samuel 13:30–31; 1 Samuel 14:44–45; Génesis 37:34–35
  33. 36 Hechos 21:13; Romanos 16:4; Filipenses 2:30; 2 Samuel 18:19; 2 Samuel 19:30
  34. 37 Lucas 1:25; 1 Samuel 1:6
  35. 39 Isaías 66:3; Jueces 11:31; 1 Samuel 2:18; Levítico 27:28–29; 1 Samuel 1:24

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias