Saltar al texto

Jueces · Vulgata Clementina

Jueces 7 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Igitur Jerobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis excelsi. 2 Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus: ne glorietur contra me Israël, et dicat: Meis viribus liberatus sum. 3 Loquere ad populum, et cunctis audientibus prædica: Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt de populo viginti duo millia virorum, et tantum decem millia remanserunt. 4 Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est: duc eos ad aquas et ibi probabo illos: et de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur. 5 Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum: qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt. 6 Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os projiciente lambuerunt aquas, trecenti viri: omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat. 7 Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris qui lambuerunt aquas, liberabo vos, et tradam in manu tua Madian: omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum. 8 Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire præcepit ad tabernacula sua: et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle. 9 Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge, et descende in castra: quia tradidi eos in manu tua. 10 Sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus. 11 Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuæ, et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer ejus in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliæ. 12 Madian autem et Amalec, et omnes orientales populi, fusi jacebant in valle, ut locustarum multitudo: cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena quæ jacet in littore maris. 13 Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo: et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere: cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terræ funditus coæquavit. 14 Respondit is, cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israëlitæ: tradidit enim Dominus in manus ejus Madian, et omnia castra ejus. 15 Cumque audisset Gedeon somnium, et interpretationem ejus, adoravit: et reversus est ad castra Israël, et ait: Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian. 16 Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas, ac lampades in medio lagenarum. 17 Et dixit ad eos: Quod me facere videritis, hoc facite: ingrediar partem castrorum, et quod fecero, sectamini. 18 Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per castrorum circuitum clangite, et conclamate: Domino et Gedeoni. 19 Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri qui erant cum eo, in partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediæ: et custodibus suscitatis, cœperunt buccinis clangere, et complodere inter se lagenas. 20 Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, clamaveruntque: Gladius Domini et Gedeonis: 21 stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt: 22 et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium omnibus castris, et mutua se cæde truncabant, 23 fugientes usque ad Bethsetta, et crepidinem Abelmehula in Tebbath. Conclamantes autem viri Israël de Nephthali, et Aser, et omni Manasse, persequebantur Madian. 24 Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim, dicens: Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque Bethbera atque Jordanem. Clamavitque omnis Ephraim, et præoccupavit aquas atque Jordanem usque Bethbera. 25 Apprehensosque duos viros Madian, Oreb et Zeb, interfecit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb. Et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Gideon

    Judge who routed Midian

    Youngest son of Joash the Abiezrite, called by the angel of the LORD while threshing wheat at Ophrah, who tore down his father's Baal altar and so was named Jerubbaal, routed…

    Citado en la guía: Judges 6:11; Judges 6:32; Judges 7:7

  • Oreb

    Prince of Midian

    One of the two princes of Midian captured by the Ephraimites at the Jordan, who was killed at the rock of Oreb and whose head was brought to Gideon.

    Citado en la guía: Judges 7:25; Judges 8:3

  • Purah

    Gideon's servant

    Gideon's servant who went down with him to the outposts of the Midianite camp to hear the dream of the barley loaf.

    Citado en la guía: Judges 7:10; Judges 7:11

  • Zeeb

    Prince of Midian

    One of the two princes of Midian captured by the Ephraimites at the Jordan, who was killed at the winepress of Zeeb and whose head was brought to Gideon.

    Citado en la guía: Judges 7:25; Judges 8:3

Referencias cruzadas (23)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Jueces 6:32; Génesis 12:6; Eclesiastés 9:10; Deuteronomio 11:30; Génesis 22:3
  2. 2 Deuteronomio 8:17; 1 Corintios 1:27–29; 2 Corintios 4:7; Romanos 11:18; Zacarías 12:7
  3. 3 Deuteronomio 20:8; Apocalipsis 17:14; Mateo 20:16; Apocalipsis 21:8; Lucas 14:25–33
  4. 4 Salmo 33:16; 1 Samuel 16:7; Salmo 7:9; Malaquías 3:2–3; Job 23:10
  5. 7 1 Samuel 14:6; Isaías 41:14–16
  6. 8 Isaías 27:13; Jueces 3:27; Josué 6:4; Levítico 23:24; 1 Corintios 15:52
  7. 9 Hechos 18:9–10; Jueces 3:28; Génesis 46:2–3; 2 Crónicas 16:8–9; Hechos 27:23
  8. 10 Éxodo 4:10–14; Jueces 4:8–9
  9. 11 2 Corintios 12:9–10; Efesios 6:10; Filipenses 4:13; Éxodo 13:18; Jueces 7:13–15
  10. 12 Jueces 6:5; Jueces 8:10; Jueces 6:3; Isaías 8:9–10; Josué 11:4
  11. 13 1 Corintios 1:27; Jueces 3:31; Jueces 3:15; Jueces 6:15; Isaías 41:14–15
  12. 14 Josué 2:9; 2 Reyes 7:6–7; Números 23:5; Job 1:10; Números 23:20
  13. 15 2 Corintios 10:4–6; Génesis 24:48; Génesis 40:8; Génesis 24:26–27; 2 Crónicas 20:18–19
  14. 16 2 Corintios 4:7
  15. 17 Mateo 16:24; 1 Corintios 11:1; Hebreos 13:7; 1 Pedro 5:3; Jueces 9:48
  16. 18 2 Crónicas 20:15–17; 1 Samuel 17:47
  17. 19 Salmo 2:9; Éxodo 14:24; Apocalipsis 16:15; Jeremías 13:13–14; Jueces 7:16
  18. 20 Josué 6:16; 1 Corintios 15:52; Isaías 27:13; Josué 6:20; 2 Corintios 4:7
  19. 21 Proverbios 28:1; Éxodo 14:25; 2 Crónicas 20:17; 2 Reyes 7:6–7; Éxodo 14:13–14
  20. 22 1 Reyes 4:12; Isaías 19:2; Josué 6:16; 2 Crónicas 20:23; 1 Reyes 19:16
  21. 23 Jueces 6:35; 1 Samuel 14:21–22
  22. 24 Jueces 12:5; Romanos 15:30; Filipenses 1:27; Juan 1:28; Jueces 3:27–28
  23. 25 Isaías 10:26; Jueces 8:3–4; Salmo 83:11–12; Josué 7:26

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias