1 [Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. 2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? 3 Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. 4 Dies enim ultionis in corde meo; annus redemptionis meæ venit. 5 Circumspexi, et non erat auxiliator; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. 6 Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.] 7 [Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. 8 Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes; et factus est eis salvator. 9 In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi. 10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. 11 Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui; 12 qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum; 13 qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem? 14 Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ. 15 Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se. 16 Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos: tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum. 17 Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ. 18 Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam. 19 Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.]
Isaías 63 Vulgata Clementina
Referencias cruzadas (19)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Apocalipsis 19:13; Isaías 34:5–6; Salmo 137:7; Isaías 63:2–3; Números 23:19
- 2 Apocalipsis 19:13; Apocalipsis 19:15
- 3 Apocalipsis 19:13–15; Apocalipsis 14:19–20; Malaquías 4:3; Miqueas 7:10; Zacarías 10:5
- 4 Isaías 34:8; Isaías 61:2; Isaías 35:4; Jeremías 51:6; Apocalipsis 18:20
- 5 Salmo 44:3; Salmo 98:1; Isaías 52:10; Isaías 41:28; Isaías 59:16–18
- 6 Isaías 49:26; Apocalipsis 14:10; Apocalipsis 16:19; Isaías 63:2–3; Salmo 75:8
- 7 Efesios 2:4; Salmo 86:5; Salmo 86:15; Efesios 1:6–7; Romanos 2:4
- 8 Génesis 17:7; Isaías 12:2; Éxodo 6:7; Juan 1:47; Salmo 78:36–37
- 9 Éxodo 33:14; Éxodo 23:20–21; Malaquías 3:1; Hechos 12:11; Éxodo 14:19
- 10 Hechos 7:51; Efesios 4:30; Salmo 78:56; Salmo 78:40; Jeremías 21:5
- 11 Números 11:17; Salmo 77:20; Éxodo 14:22; Hageo 2:5; Números 11:25
- 12 Éxodo 15:16; Salmo 78:13; Josué 3:16; Éxodo 14:16–17; Salmo 114:5–7
- 13 Jeremías 31:9; Habacuc 3:15; Salmo 106:9
- 14 Isaías 63:12; Josué 23:1; Hebreos 4:8–11; Nehemías 9:5; Efesios 1:12
- 15 Deuteronomio 26:15; Jeremías 31:20; Salmo 80:14; Oseas 11:8; Salmo 123:1
- 16 Isaías 64:8; Malaquías 2:10; Deuteronomio 32:6; Jeremías 3:19; Malaquías 1:6
- 17 Isaías 6:10; Josué 11:20; Ezequiel 14:7–9; Deuteronomio 2:30; Isaías 29:13
- 18 Salmo 74:3–7; Daniel 8:24; Éxodo 19:4–6; Mateo 24:2; Isaías 64:11–12
- 19 Romanos 9:4; Salmo 135:4; Salmo 79:6; Hechos 14:16; Isaías 65:1
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
For when in Esaias God is addressed thus, For Thou art our Father, though Abraham be ignorant of us, and Sarah travailed not with us, need we inquire further on this point?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
… hear the words of Stephen, the first fruits of the martyrs, when he reproaches the people for their rebellion and disobedience; "you do always," he says, "resist the Holy Ghost;" and again Isaiah,--"They vexed His Holy Spirit, therefore He was turned to be their enemy;" and in another passage, "the house of Jacob angered the Spirit of the Lord." Are …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)
Esaias saith, Who is this that cometh from Edom? the redness of His garments is from Bosor; (who is this who in dishonor weareth purple?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)