Saltar al texto

Hechos · Vulgata Clementina

Hechos 26 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere: 2 De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie, 3 maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones: propter quod obsecro patienter me audias. 4 Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi: 5 præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus. 6 Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus: 7 in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex. 8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? 9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, 10 quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. 11 Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates. 12 In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, 13 die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant. 14 Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. 15 Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris. 16 Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi, 17 eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te, 18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. 19 Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni: 20 sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes. 21 Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. 22 Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses, 23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus. 24 Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt. 25 Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. 26 Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. 27 Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis. 28 Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri. 29 Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. 30 Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis. 31 Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. 32 Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Agrippa

    King before whom Paul spoke

    King Agrippa, who with Bernice visited Festus and heard Paul's defense, replying that Paul almost persuaded him to become a Christian.

    Citado en la guía: Acts 25:13; Acts 26:1; Acts 26:28

  • Bernice

    Royal woman at Festus's court

    Arrived with King Agrippa at Caesarea to pay respects to Festus and sat with him to hear Paul.

    Citado en la guía: Acts 25:13; Acts 25:23; Acts 26:30

Referencias cruzadas (31)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Hechos 9:15; Juan 7:51; Proverbios 1:24; Hechos 26:2; Hechos 22:1
  2. 3 Hechos 6:14; Hechos 26:26; Hechos 24:4; Hechos 28:17; 1 Corintios 13:2
  3. 4 Gálatas 1:13; 2 Timoteo 3:10; Hechos 22:3; Filipenses 3:5
  4. 5 Hechos 23:6; Hechos 22:3; Hechos 22:5; Hechos 24:5; Filipenses 3:5–6
  5. 6 Tito 2:13; Hechos 28:20; Daniel 7:13–14; Hechos 24:15; Romanos 15:8
  6. 7 Santiago 1:1; 1 Timoteo 5:5; Filipenses 3:11; Lucas 22:30; Esdras 6:17
  7. 8 1 Corintios 15:12–20; Hechos 4:2; Hechos 17:31–32; Filipenses 3:21; Hechos 10:40–42
  8. 9 1 Timoteo 1:13; Hechos 22:8; Gálatas 1:13–14; Filipenses 3:6; Juan 16:2–3
  9. 10 Hechos 8:3; Hechos 9:13–14; Hechos 9:21; Hechos 22:4–5; Hechos 8:1
  10. 11 Hechos 13:45; Hechos 22:19; Mateo 10:17; Hechos 9:1; Hechos 22:5
  11. 12 Hechos 26:10; Hechos 9:1–8; Hechos 22:5–11; Jeremías 26:8; Juan 11:57
  12. 13 Apocalipsis 1:16; Apocalipsis 21:23; Mateo 17:2; Hechos 22:6; Hechos 9:3
  13. 14 Hechos 21:40; Hechos 22:2; Hechos 9:7; Hechos 22:7–9; Zacarías 2:8
  14. 15 Juan 15:20–21; Mateo 25:45; Mateo 25:40; Éxodo 16:8
  15. 16 Hechos 22:14–15; Ezequiel 2:1; Daniel 10:11; 1 Timoteo 1:12; Gálatas 1:12
  16. 17 Hechos 9:15; 1 Timoteo 2:7; Jeremías 1:19; Romanos 11:13; 2 Timoteo 4:16–17
  17. 18 1 Pedro 2:9; Efesios 1:18; Hechos 20:32; Efesios 5:8; Isaías 42:7
  18. 19 Isaías 50:5; Ezequiel 2:7–8; Gálatas 1:16; Jeremías 20:9; Éxodo 4:13–14
  19. 20 Hechos 3:19; Mateo 3:8; 2 Timoteo 2:25–26; Hechos 2:38; Mateo 9:13
  20. 21 Hechos 21:30–31; Hechos 21:27; Hechos 25:3; Hechos 22:22; Hechos 23:12–15
  21. 22 Juan 5:46; Hechos 24:14; Lucas 24:44; Hechos 10:43; Romanos 3:21
  22. 23 Isaías 53:1–12; Lucas 24:26; Colosenses 1:18; Apocalipsis 1:5; Hebreos 2:10
  23. 24 1 Corintios 2:13–14; 1 Corintios 1:23; 2 Corintios 5:13; 1 Corintios 4:10; Marcos 3:21
  24. 25 Hechos 23:26; Tito 1:9; Tito 2:7–8; Juan 8:49; Lucas 1:3
  25. 26 Hechos 26:2–3; Hechos 2:1–12; Hechos 5:18–42; Isaías 30:20; Hechos 4:16–21
  26. 27 Hechos 26:22–23
  27. 28 Hechos 11:26; Mateo 10:18; Hechos 26:29; Marcos 10:17–22; Hechos 24:25
  28. 29 Efesios 6:20; Colosenses 1:28; Romanos 10:1; Hechos 21:33; Juan 5:34
  29. 30 Hechos 28:22; Hechos 18:15; Hechos 25:23
  30. 31 Hechos 23:29; Hechos 23:9; Hechos 28:18; Lucas 23:4; Hechos 25:25
  31. 32 Hechos 28:18; Hechos 25:11–12; Hechos 25:25

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 26:30 John Chrysostom, Homilies on the Acts of the Apostles (Homily LIII)

    See how again also they pass sentence in his favor, and after having said, "Thou art beside thyself," (v. 24) they acquit him, as undeserving not only of death, but also of bonds, and indeed would have released him entirely, if he had not appealed to Cæsar. But this was done providentially, that he should also depart with bonds.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 11 (1889)

  2. Cita 26:15 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book III, Chapter XIII)

    … or else, if they do receive all these, they must necessarily admit also that testimony concerning Paul, when he (Luke) tells us that the Lord spoke at first to him from heaven: "Saul, Saul, why persecutest thou Me? I am Jesus Christ, whom thou persecutest;" and then to Ananias, saying regarding him: "Go thy way; for he is a chosen …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)