1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ. 2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis. 3 Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. 4 Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum. 5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum. 6 Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. 7 Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. 8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti. 9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Hæc mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti: descende ad me, ne moreris, 10 et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides: 11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides. 12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos. 13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto: festinate, et adducite eum ad me. 14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus. 15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum. 16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. 17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan, 18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ. 19 Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes. 20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Ægypti vestræ erunt. 21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere. 22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis: 23 tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes. 24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via. 25 Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob. 26 Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis. 27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus, 28 et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.
Génesis 45 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Joseph
Betrayed and enslaved, he rose to rule Egypt and saved his family from famine.
Citado en la guía: Genesis 37; 39–50
Referencias cruzadas (27)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Mateo 18:15; Génesis 43:30–31; Isaías 42:14; Hechos 10:41; 2 Samuel 1:20
- 2 Números 14:1; Génesis 46:29; Hechos 20:37; Rut 1:9; 2 Reyes 20:3
- 3 Hechos 7:13; Hechos 9:5; Zacarías 12:10; Apocalipsis 1:7; Lucas 24:37–38
- 4 Génesis 37:28; Mateo 14:27; Hechos 9:5; Génesis 50:18
- 5 Génesis 50:20; Hechos 7:9–15; Job 1:21; Génesis 45:7–8; Hechos 2:23–24
- 6 Génesis 47:23; Génesis 41:56; Génesis 41:54; Génesis 41:29–31; 1 Samuel 8:12
- 7 Salmo 44:4; Hechos 7:35; Jueces 15:18; Salmo 18:50; 1 Crónicas 11:14
- 8 Juan 15:16; Romanos 9:16; Juan 19:11; Salmo 105:21–22; Job 29:16
- 9 Génesis 45:19–20; Génesis 45:13
- 10 Éxodo 8:22; Éxodo 9:26; Génesis 46:34–47:6; Génesis 46:28–29; Juan 17:24
- 11 Génesis 47:12; Mateo 15:5–6; Génesis 47:6; 1 Timoteo 5:4; Marcos 7:9–12
- 12 Génesis 42:23; Juan 20:27; Lucas 24:39
- 13 Hechos 7:14; 1 Pedro 1:10–12; Apocalipsis 21:23; Juan 17:24
- 14 Génesis 46:29; Romanos 1:31; Génesis 29:11; Génesis 33:4
- 15 Lucas 15:20; 1 Samuel 20:41; Éxodo 4:27; Génesis 29:11; 1 Samuel 10:1
- 16 2 Samuel 3:36; 2 Crónicas 30:4; Génesis 20:15; Deuteronomio 1:33; Génesis 34:18
- 17 Génesis 44:1–2; Génesis 42:25–26
- 18 Génesis 27:28; Génesis 47:6; Números 18:12; Salmo 147:14; Números 18:29
- 19 Génesis 46:5; Génesis 45:27; Isaías 49:23; Génesis 31:17–18; Isaías 49:1
- 20 Isaías 1:19; Lucas 17:31; Deuteronomio 19:13; Ezequiel 7:4; Josué 7:11
- 21 Génesis 45:19; 2 Crónicas 8:13; Eclesiastés 8:2; Lamentaciones 1:18; Números 3:16
- 22 Génesis 43:34; 2 Reyes 5:5; 2 Reyes 5:22–23; Jueces 14:12; Jueces 14:19
- 23 Génesis 24:10; Éxodo 16:3; Génesis 43:11
- 24 1 Tesalonicenses 5:13; Juan 13:34–35; Salmo 133:1–3; Colosenses 3:12–13; Efesios 4:31–32
- 26 Génesis 44:28; Génesis 37:35; Job 29:24; Lucas 24:34; Lucas 24:41
- 27 Isaías 57:15; Génesis 45:19; Salmo 85:6; Oseas 6:2; 1 Samuel 30:12
- 28 Lucas 2:28–30; Juan 16:21–22; Génesis 46:30
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias