1 In diebus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quærebat possessionem sibi, ut habitaret in ea: usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat. 2 Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent: dixeruntque eis: Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michæ, requieverunt ibi: 3 et agnoscentes vocem adolescentis Levitæ, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum: Quis te huc adducit? quid hic agis? quam ob causam huc venire voluisti? 4 Qui respondit eis: Hæc et hæc præstitit mihi Michas, et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos. 5 Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum. 6 Qui respondit eis: Ite in pace: Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis. 7 Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum. 8 Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt: 9 Surgite, ascendamus ad eos: vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare: eamus, et possideamus eam: nullus erit labor. 10 Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum quæ gignuntur in terra. 11 Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol, sexcenti viri accincti armis bellicis, 12 ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judæ: qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim. 13 Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Michæ, 14 dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile: videte quid vobis placeat. 15 Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitæ, qui erat in domo Michæ: salutaveruntque eum verbis pacificis. 16 Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium. 17 At illi, qui ingressi fuerant domum juvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus. 18 Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: Quid facitis? 19 Cui responderunt: Tace et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israël? 20 Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus est cum eis. 21 Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac jumenta, et omne quod erat pretiosum, 22 et jam a domo Michæ essent procul, viri qui habitabant in ædibus Michæ conclamantes secuti sunt, 23 et post tergum clamare cœperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas? 24 Qui respondit: Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia quæ habeo, et dicitis: Quid tibi est? 25 Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas. 26 Et sic cœpto itinere perrexerunt. Videns autem Michas quod fortiores se essent, reversus est in domum suam. 27 Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quæ supra diximus: veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii: urbemque incendio tradiderunt, 28 nullo penitus ferente præsidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob: quam rursum exstruentes habitaverunt in ea, 29 vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israël, quæ prius Lais dicebatur. 30 Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam filii Moysi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suæ. 31 Mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israël.
Jueces 18 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Jonathan
Son of Gershom and grandson of Moses (the KJV reads Manasseh) who with his sons served as priests for the tribe of Dan at the idols they took from Micah, and who is generally…
Citado en la guía: Judges 18:30
Referencias cruzadas (27)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Jueces 1:34; Jueces 17:6; Jueces 19:1; Josué 19:40–48; Jueces 21:25
- 2 Jueces 13:25; Josué 2:1; Jueces 18:11; Números 13:17; Jueces 18:8
- 3 Génesis 27:22; Mateo 26:73; Jueces 12:6; Isaías 22:16
- 4 Jueces 17:10; Ezequiel 13:19; Juan 10:12–13; Jueces 17:12; Malaquías 1:10
- 5 Hechos 8:10; 1 Reyes 22:5; Isaías 30:1; Oseas 4:12; Jueces 18:14
- 6 1 Reyes 22:6; Salmo 33:18; 1 Reyes 22:12; Jeremías 23:32; Jeremías 23:21–22
- 7 Josué 19:47; 1 Samuel 3:13; Jueces 18:27–28; 1 Reyes 1:6; Romanos 13:3
- 8 Jueces 18:2; Jueces 18:11; Jueces 13:2; Jueces 16:31
- 9 Josué 2:23–24; Números 13:30; Juan 6:27; Josué 18:3; 1 Reyes 22:23
- 10 Jueces 18:27; 1 Timoteo 6:17; Jueces 18:7; Deuteronomio 8:7–9; Deuteronomio 11:11–12
- 11 Jueces 18:16
- 12 Jueces 13:25; 1 Crónicas 13:5–6; Josué 15:60; 2 Crónicas 1:4; 1 Samuel 7:1
- 13 Jueces 18:2–3; Josué 24:30; Jueces 19:1; Jueces 17:1; Josué 24:33
- 14 Jueces 17:5; Proverbios 19:27; Jueces 18:3–4; 1 Samuel 14:28; Isaías 8:19–20
- 15 Génesis 43:27; Juan 14:27; 2 Reyes 4:26; 1 Samuel 17:22; Lucas 10:4–6
- 16 Jueces 18:11
- 17 Jueces 18:14; Jueces 18:2; Jueces 17:4–5; Génesis 31:19; Isaías 46:1–2
- 19 Job 21:5; Jueces 17:10; Job 29:9; Proverbios 30:32; Miqueas 7:16
- 20 Isaías 56:11; Ezequiel 13:19; Oseas 4:3; 2 Pedro 2:15–16; Hechos 20:33
- 23 Génesis 21:17; Salmo 114:5; 2 Samuel 14:5; Isaías 22:1; 1 Samuel 11:5
- 24 Habacuc 2:18–19; Salmo 115:8; Isaías 44:18–20; Jueces 17:13; Jeremías 51:17
- 25 Job 27:2; 1 Samuel 30:6; 2 Samuel 17:8; Job 3:5
- 27 Josué 19:47; Jueces 18:7; Jueces 18:10; Josué 11:11; Deuteronomio 33:22
- 28 2 Samuel 10:6; Números 13:21; Jueces 18:7; Salmo 7:2; Salmo 50:22
- 29 Josué 19:47; 1 Reyes 15:20; Génesis 14:14; Génesis 30:6; 1 Reyes 12:29–30
- 30 1 Samuel 4:10–11; Éxodo 2:22; Jueces 17:5; Jueces 17:3; Jueces 13:1
- 31 Josué 18:1; Jueces 19:18; 1 Samuel 1:3; Jeremías 7:12; Jueces 21:21
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias