Skip to the text

1 Kings · Clementine Vulgate

1 Kings 17 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. 2 Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: 3 Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, 4 et ibi de torrente bibes: corvisque præcepi ut pascant te ibi. 5 Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. 6 Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. 7 Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram. 8 Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens: 9 Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te. 10 Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquæ in vase ut bibam. 11 Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua. 12 Quæ respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur. 13 Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea. 14 Hæc autem dicit Dominus Deus Israël: Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ. 15 Quæ abiit, et fecit juxta verbum Eliæ: et comedit ipse, et illa, et domus ejus: et ex illa die 16 hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eliæ. 17 Factum est autem post hæc, ægrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. 18 Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum? 19 Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in cœnaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum. 20 Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus? 21 Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus. 22 Et exaudivit Dominus vocem Eliæ: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. 23 Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cœnaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi: En vivit filius tuus. 24 Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Elijah the Tishbite

    Prophet taken up in a whirlwind

    A prophet among the settlers of Gilead who announced a drought to Ahab, was fed by ravens, revived the widow's son at Zarephath, defeated Baal's prophets on Mount Carmel, heard…

    Cited in the guide: 1 Kings 17:1; 1 Kings 18:36; 1 Kings 19:9

  • The widow of Zarephath

    Widow who fed Elijah

    A widow of Zarephath of Sidon, commanded by the LORD to provide for Elijah, whose jar of flour and jug of oil did not run out and whose son Elijah brought back to life.

    Cited in the guide: 1 Kings 17:9; 1 Kings 17:10; 1 Kings 17:20

Cross references (24)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Luke 4:25–26; James 5:17; Luke 1:17; 1 Kings 22:14; 2 Kings 3:14
  2. 2 Jeremiah 18:1; Jeremiah 11:1; 1 Chronicles 17:3; Hosea 1:1–2; 1 Kings 12:22
  3. 3 Jeremiah 36:26; Psalm 31:20; Revelation 12:6; Hebrews 11:38; Psalm 83:3
  4. 4 1 Kings 17:9; Psalm 147:9; Job 38:41; 1 Kings 19:5–8; Matthew 4:4
  5. 5 Matthew 16:24; John 15:14; Proverbs 3:5; 1 Kings 19:9
  6. 6 Psalm 78:23–24; Matthew 6:31–33; Jeremiah 37:21; Psalm 78:15–16; Matthew 14:19–21
  7. 7 Isaiah 54:10; Isaiah 40:30–31
  8. 8 Genesis 22:14; 1 Kings 17:2; Hebrews 13:6; Isaiah 41:17
  9. 9 Luke 4:26; Obadiah 20; 2 Corinthians 4:7; 1 Kings 17:4; Matthew 15:21–22
  10. 10 John 4:7; Genesis 24:17; Hebrews 11:37; 2 Corinthians 11:27; Genesis 21:15
  11. 11 Genesis 24:18–19; Hebrews 13:2; Genesis 18:5; 1 Kings 18:4; Matthew 25:35–40
  12. 12 Matthew 15:33–34; 1 Kings 17:1; 2 Kings 4:2–7; Genesis 21:16; Ezekiel 12:18–19
  13. 13 Malachi 3:10; Matthew 6:33; Judges 7:5–7; Matthew 28:5; Proverbs 3:9
  14. 14 Matthew 15:36–38; Matthew 14:17–20; 2 Kings 4:42–44; 2 Kings 3:16; 2 Kings 7:1
  15. 15 Genesis 6:22; Matthew 15:28; Hebrews 11:17; Mark 12:43; Romans 4:19–20
  16. 16 Matthew 9:28–30; Luke 1:37; John 4:50–51; Matthew 19:26; 1 Kings 16:12
  17. 17 James 1:12; John 11:14; James 1:2–4; Job 34:14; John 11:3–4
  18. 18 Luke 5:8; Luke 4:34; John 2:4; 2 Kings 3:13; 2 Samuel 16:10
  19. 19 2 Kings 4:32; Acts 9:37; 2 Kings 4:10; 2 Kings 4:21
  20. 20 James 5:15–18; Matthew 21:22; 1 Samuel 7:8–9; Exodus 17:4; 2 Kings 19:15
  21. 21 Acts 20:10; Acts 9:40; 2 Kings 4:33–35; Hebrews 11:19; Acts 10:10
  22. 22 Revelation 11:11; Deuteronomy 32:39; John 5:28–29; Hebrews 11:35; Romans 14:9
  23. 23 2 Kings 4:36–37; Luke 7:15; Acts 9:41; Hebrews 11:35
  24. 24 John 16:30; John 2:11; John 3:2; 1 Thessalonians 2:13; 1 John 2:21

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 17:4–9 Augustine of Hippo, Homilies on the First Epistle of John (Homily V)

    Not even His servant Elias, to whom He sent bread and flesh by the ravens upon a certain occasion had need of this; and yet that a religious widow might be blessed, the servant of God is sent, and he whom God in secret did feed, is fed by the widow.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)