1 Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens: 2 [Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem, 3 et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus 4 quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum: 5 ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc.] Et respondi, et dixi: Amen, Domine. 6 Et dixit Dominus ad me: [Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens: Audite verba pacti hujus, et facite illa, 7 quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam. 8 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent, et non fecerunt.] 9 Et dixit Dominus ad me: [Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem. 10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum. 11 Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. 12 Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. 13 Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda: et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim. 14 Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. 15 Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? 16 Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus. 17 Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israël, et domus Juda, quæ fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim.] 18 [Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum. 19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. 20 Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. 21 Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris: 22 propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos: juvenes morientur in gladio; filii eorum et filiæ eorum morientur in fame. 23 Et reliquiæ non erunt ex eis: inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum.]
Jeremiah 11 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (22)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 2 Jeremiah 11:6; Exodus 19:5; 2 Kings 11:17; Jeremiah 34:13–16; 2 Kings 23:2–3
- 3 Deuteronomy 27:26; Deuteronomy 29:19–20; Deuteronomy 28:15–68; Galatians 3:10–13
- 4 Leviticus 26:12; Deuteronomy 4:20; Jeremiah 7:22–23; Zechariah 8:8; Jeremiah 24:7
- 5 Psalm 105:9–11; Jeremiah 28:6; Deuteronomy 7:12–13; Leviticus 20:24; Exodus 13:5
- 6 James 1:22; Romans 2:13; Jeremiah 7:2; John 13:17; Jeremiah 3:12
- 7 2 Chronicles 36:15; 1 Samuel 8:9; Ephesians 4:17; Exodus 15:26; Exodus 23:21–22
- 8 Jeremiah 7:24; Jeremiah 7:26; Jeremiah 35:15; Ezekiel 20:8; Jeremiah 3:17
- 9 Hosea 6:9; Ezekiel 22:25–31; Matthew 21:38–39; Jeremiah 8:10; Matthew 26:15
- 10 Deuteronomy 31:16; Ezekiel 16:59; Judges 2:12–13; Psalm 78:8–10; 1 Samuel 15:11
- 11 Isaiah 1:15; Ezekiel 8:18; Proverbs 1:28; Micah 3:4; Zechariah 7:13
- 12 Deuteronomy 32:37; Jeremiah 2:28; Isaiah 45:20; Judges 10:14; 2 Chronicles 28:22
- 13 Jeremiah 2:28; 2 Kings 23:13; 2 Kings 21:4–5; Jeremiah 3:1–2; Jeremiah 19:5
- 14 Jeremiah 7:16; Jeremiah 11:11; Jeremiah 14:11; 1 John 5:16; Exodus 32:10
- 15 Proverbs 2:14; Titus 1:15; Jeremiah 15:1; Jeremiah 7:8–11; James 4:16
- 16 Romans 11:17–24; Psalm 52:8; Isaiah 27:11; Psalm 80:16; Matthew 3:10
- 17 Isaiah 5:2; Jeremiah 12:2; Jeremiah 2:21; Jeremiah 19:15; Jeremiah 18:8
- 18 2 Kings 6:9–10; 1 Samuel 23:11–12; Ezekiel 8:6–18; Jeremiah 11:19; 2 Kings 6:14–20
- 19 Jeremiah 20:10; Isaiah 53:7–8; Psalm 83:4; Jeremiah 18:18; Job 28:13
- 20 Jeremiah 20:12; Jeremiah 17:10; Psalm 7:9; 1 Samuel 16:7; Revelation 2:23
- 21 Jeremiah 20:10; Amos 2:12; Jeremiah 12:5–6; Luke 13:33–34; Isaiah 30:10
- 22 Jeremiah 18:21; 1 Thessalonians 2:15–16; 2 Chronicles 36:17; Lamentations 2:21; Jeremiah 9:21
- 23 Jeremiah 23:12; Jeremiah 50:27; Luke 19:44; Micah 7:4; Hosea 9:7
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
Hear, for example, what God saith unto this last, "Pray not thou for this people, for I will not hear thee." And why marvellest thou if I hear not thee?
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
let John the Baptist interpret it, when he says, Behold the Lamb of God, that taketh away the sin of the world.) They devised against Me a wicked device, saying --(He who knows the devices, knew He not the result of them?
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
… thing it is impossible to receive, not only if themselves ask it, but although others having much confidence towards God entreat for them, like as even Jeremiah praying for the Jews did hear, "Pray not thou for this people, because I will not hear thee." But if all things are there, and thou ask things expedient, and contribute all thine …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)