1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. 2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus. 3 Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. 4 At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes: 5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. 6 Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus. 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. 9 Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni. 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum. 11 Et factum est: deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa. 12 Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. 13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. 14 Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. 15 Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. 16 Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. 17 Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem. 18 Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. 19 Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? 21 (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.) 22 Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: 23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. 24 Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? 25 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. 26 Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam: 27 hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. 28 Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo. 29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. 30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. 31 Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt? 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis. 33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet. 34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. 35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. 36 Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. 37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti: 38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. 39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est. 40 Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. 41 Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. 42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? 43 Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti. 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. 45 Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. 46 Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos. 47 Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. 48 Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. 49 Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? 50 Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
Luke 7 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Simon
A Pharisee who invited Jesus to eat and whom Jesus addressed as Simon when a sinful woman anointed His feet.
Cited in the guide: Luke 7:40
Cross references (49)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Matthew 8:5–13; Luke 7:1–10; Matthew 7:28–29
- 2 Genesis 24:27; John 4:46–47; 2 Kings 5:2–3; Job 31:5; Genesis 39:4–6
- 3 Matthew 8:5; John 4:47; Luke 9:38; Philemon 10; Luke 8:41
- 4 Luke 7:6–7; Matthew 10:37–38; Matthew 10:11; Revelation 3:4; Matthew 10:13
- 5 2 Chronicles 2:11–12; 1 Chronicles 29:3–9; 1 Kings 5:1; 1 John 5:1–3; 1 John 3:18–19
- 6 Mark 5:24; Luke 8:49; James 4:6; Matthew 3:11; Genesis 32:10
- 7 Psalm 107:20; Psalm 33:9; Luke 4:36; Mark 1:27; Luke 5:13
- 8 Acts 22:25–26; Acts 23:17; Colossians 3:22; Acts 10:7–8; 1 Timothy 6:1–2
- 9 Matthew 15:28; Romans 3:1–3; Matthew 8:10; Matthew 9:33; Romans 9:4–5
- 10 Matthew 8:13; John 4:50–53; Matthew 15:28; Mark 9:23
- 12 Luke 8:42; Luke 8:52; 2 Samuel 14:7; Genesis 22:12; Acts 9:39
- 13 Psalm 103:13; Isaiah 63:9; Lamentations 3:32–33; Hebrews 4:15; Psalm 86:15
- 14 John 5:25; John 11:43–44; Acts 9:40–41; John 11:25; Luke 8:54–55
- 15 2 Kings 13:21; 2 Kings 4:32–37; 1 Kings 17:23–24
- 16 Matthew 9:8; Jeremiah 33:9; Luke 1:68; Luke 7:39; Luke 2:20
- 17 Luke 7:14; Matthew 9:31; Matthew 9:26; Mark 1:28; Matthew 4:24
- 18 John 3:26; Matthew 11:2–19
- 19 Isaiah 9:6–7; John 4:25; Isaiah 11:1; Malachi 4:2; Genesis 3:15
- 20 Luke 7:19
- 21 Mark 3:10; 1 Kings 8:37; Mark 5:29; Psalm 90:7–9; Matthew 4:23
- 22 Isaiah 35:5–6; Isaiah 61:1–3; Luke 4:18; Isaiah 29:18–19; James 2:5
- 23 1 Peter 2:7–8; Matthew 11:6; Isaiah 8:14–15; Romans 9:32–33; Matthew 13:57–58
- 24 Ephesians 4:14; Luke 1:80; John 1:23; Luke 3:2; 2 Peter 3:17
- 25 2 Kings 1:8; Esther 1:11; Isaiah 59:17; Matthew 6:29; Esther 1:3
- 26 Luke 1:76; Luke 20:6; John 5:35; Matthew 11:9–14; Luke 16:16
- 27 Malachi 3:1; Luke 1:76; Mark 1:2; Matthew 11:10; Malachi 4:5–6
- 28 Hebrews 11:39–40; Matthew 11:11; Matthew 13:16–17; Colossians 1:25–27; Ephesians 3:8–9
- 29 Luke 3:12; Luke 7:35; Psalm 51:4; Matthew 21:31–32; Revelation 16:5
- 30 Luke 13:34; Matthew 22:35; 2 Corinthians 6:1; Jeremiah 8:8; Acts 20:27
- 31 Matthew 11:16–19; Lamentations 2:13; Mark 4:30
- 32 Matthew 11:16–19; Proverbs 17:16; Jeremiah 5:3–5; Isaiah 28:9–13; Zechariah 8:5
- 33 Luke 1:15; Mark 1:6; Matthew 3:4; John 8:52; Acts 2:13
- 34 Luke 15:2; Luke 7:36; Luke 19:7; Matthew 9:11; Luke 14:1
- 35 Proverbs 8:32–36; Matthew 11:19; 1 Corinthians 2:14–15; Hosea 14:9; Proverbs 17:16
- 36 Mark 14:3–9; Matthew 26:5–6; Luke 14:1; John 11:2–16; Luke 11:37
- 37 Mark 14:3–9; Matthew 26:6–13; Matthew 21:31; Luke 7:37–39; Luke 5:30
- 38 Psalm 126:5–6; Psalm 51:17; Genesis 18:4; Luke 7:44–46; Ecclesiastes 9:8
- 39 Luke 7:16; Luke 15:2; Isaiah 65:5; Proverbs 23:7; Mark 7:21
- 40 John 13:13; John 3:2; Luke 5:22; Matthew 7:22; Luke 18:18
- 41 Luke 7:47; Matthew 18:28; Matthew 6:12; Romans 5:20; Romans 3:23
- 42 Ephesians 1:7; Micah 7:18–20; Matthew 18:25–26; Ephesians 4:32; Romans 5:6
- 43 Psalm 116:16–18; Luke 10:38; 1 Corinthians 15:9–10; Mark 12:34; 1 Timothy 1:13–16
- 44 1 Timothy 5:10; Genesis 18:4; Judges 19:21; Genesis 19:2; Genesis 43:24
- 45 Romans 16:16; 2 Samuel 15:5; 1 Thessalonians 5:26; 2 Samuel 19:39; Genesis 33:4
- 46 Psalm 23:5; Ecclesiastes 9:8; Matthew 6:17; Ruth 3:3; 2 Samuel 14:2
- 47 1 John 4:19; 1 John 3:18; Romans 5:20; Galatians 5:6; Isaiah 1:18
- 48 Matthew 9:2; Mark 2:5; Luke 5:20
- 49 Luke 5:20–21; Mark 2:7; Matthew 9:3
- 50 Mark 5:34; Luke 8:48; Luke 18:42; Matthew 9:22; Mark 10:52
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
The miracles of our Lord and Saviour Jesus Christ make indeed an impression on all who hear of, and believe them; but on different men in different ways.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
They maintain that he is the centurion mentioned in the Gospel, who addressed the Saviour in these words: "For I also am one having soldiers and servants under my authority; and whatsoever I command they do." They further hold that he will continue administering the affairs of the world as long as that is fitting and needful, and specially that …
For this Master of humility both by word and example, sat down even in the house of a certain proud Pharisee, by name Simon; and though He sat down in his house, there was no place in this heart, "where the Son of Man could lay His Head."
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
But see by another thing also how Luke hath proclaimed his faith, saying that his servant "was ready to die." Nevertheless, not even this cast him into despondency, neither did it cause him to give up: but even so he trusted that he should prevail.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
Her name, too, was indicated by the Saviour, when He said, "Yet wisdom is justified by her children." This, too, was done by Paul in these words, "But we speak wisdom among them that are perfect." They declare also that Paul has referred to the conjunctions within the Pleroma, showing them forth by means of one; for, when writing of …