1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: 2 Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. 3 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam. 4 Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis: conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret. 5 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 6 [Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israël? ait Dominus: ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israël. 7 Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud: 8 si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. 9 Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem illud. 10 Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei. 11 Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. 12 Qui dixerunt: Desperavimus: post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus. 13 Ideo hæc dicit Dominus: Interrogate gentes: Quis audivit talia horribilia, quæ fecit nimis virgo Israël? 14 Numquid deficiet de petra agri nix Libani? aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes? 15 Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, in semitis sæculi, ut ambularent per eas in itinere non trito, 16 ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum: omnis qui præterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum. 17 Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico: dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.] 18 Et dixerunt: [Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.] 19 [Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum. 20 Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. 21 Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii: fiant uxores eorum absque liberis, et viduæ: et viri earum interficiantur morte: juvenes eorum confodiantur gladio in prælio: 22 audiatur clamor de domibus eorum: adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. 23 Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem: ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur: fiant corruentes in conspectu tuo; in tempore furoris tui abutere eis.]
Jeremiah 18 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (21)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 2 Hebrews 1:1; Acts 9:6; Jeremiah 23:22; Jeremiah 19:1–2; Ezekiel 4:1–5
- 3 John 15:14; Jonah 1:3; Acts 26:19
- 4 Romans 9:20–23; Jeremiah 18:6; Isaiah 45:9
- 6 Isaiah 64:8; Romans 9:20–21; Jeremiah 18:4; Isaiah 45:9; Matthew 20:15
- 7 Jeremiah 1:10; Jeremiah 12:14–17; Jeremiah 45:4; Jonah 3:4; Amos 9:8
- 8 Ezekiel 18:21; Jeremiah 26:13; Jonah 3:9–10; Hosea 11:8; Jeremiah 26:3
- 9 Jeremiah 31:28; Amos 9:11–15; Jeremiah 1:10; Jeremiah 11:17; Jeremiah 30:18
- 10 1 Samuel 2:30; Ezekiel 33:18; 1 Samuel 13:13; Ezekiel 18:24; 1 Samuel 15:11
- 11 2 Kings 17:13; Isaiah 55:6–7; Jeremiah 35:15; Jeremiah 7:3; Isaiah 1:16–19
- 12 Jeremiah 2:25; Jeremiah 16:12; Jeremiah 7:24; Deuteronomy 29:19; Isaiah 57:10
- 13 Jeremiah 5:30; Isaiah 66:8; Jeremiah 23:14; Hosea 6:10; Jeremiah 2:10–13
- 14 John 6:68
- 15 Jeremiah 6:16; Jeremiah 2:32; Isaiah 57:14; Hosea 11:2; Malachi 2:8
- 16 Psalm 22:7; Jeremiah 25:9; Jeremiah 19:8; Micah 6:16; Jeremiah 50:13
- 17 Jeremiah 13:24; Jeremiah 2:27; Hosea 13:15; Job 27:21; Psalm 48:7
- 18 Psalm 52:2; Jeremiah 11:19; Malachi 2:7; Jeremiah 18:11; Jeremiah 13:13–14
- 19 Nehemiah 6:9; Psalm 55:16–17; Micah 7:8; Psalm 109:28; Jeremiah 20:12
- 20 Psalm 35:7; Psalm 57:6; Psalm 106:23; Psalm 35:12; 1 Samuel 24:17–19
- 21 Psalm 109:9–20; Deuteronomy 32:25; Jeremiah 9:21; Jeremiah 16:3–4; Amos 4:10
- 22 Jeremiah 6:26; Psalm 140:5; Zephaniah 1:10–11; Jeremiah 25:34–36; Isaiah 10:30
- 23 Psalm 35:4; Psalm 69:22–28; Psalm 109:14–15; Isaiah 2:9; Nehemiah 4:4–5
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
) power, of the same lump to make one vessel unto honor, and another unto dishonor?" Here it is not to do away with free-will that he says this, but to show, up to what point we ought to obey God.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 11 (1889)
… what instant I shall speak concerning a nation and kingdom to build and to plant it; and if they do evil in my sight, that they obey not my voice, I also will repent of the good, which I said I would do unto them." For the same custom do I observe with respect to the good things as well, …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)