1 Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo: omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda. 2 Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: et nomen matris ejus Athalia filia Amri. 3 Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim ejus impulit eum ut impie ageret. 4 Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus: 5 ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Joram filio Achab rege Israël in bellum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad: vulneraveruntque Syri Joram. 6 Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel: multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel ægrotantem. 7 Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Joram: et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Jehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab. 8 Cum ergo everteret Jehu domum Achab, invenit principes Juda, et filios fratrum Ochoziæ, qui ministrabant ei, et interfecit illos. 9 Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria: adductumque ad se, occidit: et sepelierunt eum, eo quod esset filius Josaphat, qui quæsierat Dominum in toto corde suo. Nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochoziæ: 10 siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram. 11 Porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziæ, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum: Josabeth autem, quæ absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Jojadæ pontificis, soror Ochoziæ: et idcirco Athalia non interfecit eum. 12 Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
2 Chronicles · Clementine Vulgate
2 Chronicles 22 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Jehosheba
Daughter of King Joram and sister of Ahaziah, who stole Joash son of Ahaziah away from the murdered royal sons and hid him and his nurse so that Athaliah could not kill him.
Cited in the guide: 2 Kings 11:2; 2 Chronicles 22:11
Cross references (12)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 2 Chronicles 21:16–17; 2 Kings 8:24–29; 2 Chronicles 26:1; 2 Chronicles 33:25; 2 Chronicles 23:3
- 2 1 Kings 16:28; 2 Kings 8:26; 2 Chronicles 21:6
- 3 Genesis 27:12–13; Matthew 10:37; Matthew 14:8–11; Nehemiah 13:23–27; Genesis 6:4–5
- 4 Proverbs 13:20; 2 Chronicles 24:17–18; Proverbs 12:5; Proverbs 1:10; Proverbs 19:27
- 5 2 Chronicles 18:31; 2 Chronicles 18:3; 2 Chronicles 19:2; 2 Kings 8:28–29; Psalm 1:1
- 6 2 Kings 9:15; 2 Chronicles 21:17; 2 Chronicles 22:1; 2 Kings 8:29; 2 Chronicles 22:7
- 7 2 Chronicles 10:15; 2 Kings 9:21; 1 Kings 19:16; 2 Kings 9:1–7; Hosea 14:9
- 8 2 Kings 10:10–14
- 9 1 Kings 14:13; 2 Chronicles 17:3–4; 1 Kings 13:21; 2 Chronicles 21:4; 2 Chronicles 21:20–22:1
- 10 2 Kings 11:1–3; 2 Chronicles 22:2–4
- 11 Psalm 33:10; Proverbs 21:30; Isaiah 65:8; Psalm 76:10; 2 Chronicles 21:7
- 12 Jeremiah 12:1; Psalm 73:14; Psalm 73:18–19; Psalm 27:5; Psalm 12:8
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences