1 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem. 2 Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa. 3 Et confregit statuas, lucosque succidit: 4 et præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata: 5 et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace. 6 Ædificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente. 7 Dixit autem Judæ: Ædificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Ædificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit. 8 Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia: omnes isti viri fortissimi. 9 Egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis: et venit usque Maresa. 10 Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quæ est juxta Maresa: 11 et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es: non prævaleat contra te homo. 12 Exterruit itaque Dominus Æthiopes coram Asa et Juda: fugeruntque Æthiopes. 13 Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara: et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem, quia Domino cædente contriti sunt, et exercitu illius præliante. Tulerunt ergo spolia multa, 14 et percusserunt civitates omnes per circuitum Geraræ: grandis quippe cunctos terror invaserat: et diripuerunt urbes, et multam prædam asportaverunt. 15 Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum: reversique sunt in Jerusalem.
2 Chronicles · Clementine Vulgate
2 Chronicles 14 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Asa
A reforming king who tore down idols and trusted the LORD against vast armies.
Cited in the guide: 1 Kings 15:9-24; 2 Chron. 14-16; Matt. 1:7-8
Zerah
Cushite who came against Judah with an army of a million men and 300 chariots and was defeated by Asa near Mareshah.
Cited in the guide: 2 Chronicles 14:9
Cross references (15)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 1 Kings 2:10; 1 Kings 15:8–24; 1 Kings 14:31; 2 Chronicles 9:31; 1 Chronicles 3:10
- 2 1 Kings 15:11; Luke 1:75; 1 Kings 15:14; 2 Chronicles 31:20
- 3 Deuteronomy 7:5; 2 Kings 23:14; Exodus 34:13; 1 Kings 15:12–14; 2 Chronicles 15:17
- 4 2 Chronicles 29:21; 2 Chronicles 29:30; Psalm 101:2–8; 2 Chronicles 29:27; Psalm 119:10
- 5 2 Chronicles 34:4; 2 Chronicles 34:7
- 6 2 Chronicles 15:15; 1 Chronicles 22:9; Judges 3:11; 2 Chronicles 11:5–12; Job 34:29
- 7 1 Peter 3:12; 2 Chronicles 14:6; John 12:35–36; 1 Chronicles 28:9; Jeremiah 29:12–14
- 8 2 Chronicles 13:3; 2 Chronicles 11:1; 2 Chronicles 17:14–19; 2 Chronicles 25:5
- 9 2 Chronicles 16:8; 2 Chronicles 11:8; Joshua 15:44; 2 Chronicles 12:2–3; 2 Kings 19:9
- 10 Judges 1:17; Joshua 19:4
- 11 Jeremiah 1:19; 2 Corinthians 12:9–10; Psalm 22:5; Psalm 20:7; 2 Chronicles 13:14
- 12 2 Chronicles 13:15; 1 Corinthians 15:57; Psalm 60:12; 1 Corinthians 9:26; Joshua 10:10
- 13 Genesis 10:19; Genesis 20:1; Genesis 26:1; 2 Chronicles 14:14; Joshua 5:14
- 14 2 Chronicles 17:10; Genesis 35:5; 2 Chronicles 20:29; Psalm 68:12; Judges 14:19
- 15 Numbers 31:9; 1 Chronicles 5:21; Numbers 31:30–47; 1 Chronicles 4:41; 1 Samuel 30:20
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences