1 Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad. 2 Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat filii Namsi: et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces in interius cubiculum. 3 Tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et dices: Hæc dicit Dominus: Unxi te regem super Israël. Aperiesque ostium, et fugies, et non ibi subsistes. 4 Abiit ergo adolescens puer prophetæ in Ramoth Galaad, 5 et ingressus est illuc: ecce autem principes exercitus sedebant: et ait: Verbum mihi ad te, o princeps. Dixitque Jehu: Ad quem ex omnibus nobis? At ille dixit: Ad te, o princeps. 6 Et surrexit, et ingressus est cubiculum: at ille fudit oleum super caput ejus, et ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Unxi te regem super populum Domini Israël, 7 et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel. 8 Perdamque omnem domum Achab: et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israël. 9 Et dabo domum Achab sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia. 10 Jezabel quoque comedent canes in agro Jezrahel, nec erit qui sepeliat eam. Aperuitque ostium, et fugit. 11 Jehu autem egressus est ad servos domini sui: qui dixerunt ei: Rectene sunt omnia? quid venit insanus iste ad te? Qui ait eis: Nostis hominem, et quid locutus sit. 12 At ille responderunt: Falsum est, sed magis narra nobis. Qui ait eis: Hæc et hæc locutus est mihi, et ait: Hæc dicit Dominus: Unxi te regem super Israël. 13 Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt: Regnavit Jehu. 14 Conjuravit ergo Jehu filius Josaphat filii Namsi contra Joram: porro Joram obsederat Ramoth Galaad, ipse et omnis Israël contra Hazaël regem Syriæ: 15 et reversus fuerat ut curaretur in Jezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Dixitque Jehu: Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nuntiet in Jezrahel. 16 Et ascendit, et profectus est in Jezrahel: Joram enim ægrotabat ibi, et Ochozias rex Juda descenderat ad visitandum Joram. 17 Igitur speculator qui stabat super turrim Jezrahel, vidit globum Jehu venientis, et ait: Video ego globum. Dixitque Joram: Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: Rectene sunt omnia? 18 Abiit ergo qui ascenderat currum, in occursum ejus, et ait: Hæc dicit rex: Pacatane sunt omnia? Dixitque Jehu: Quid tibi et paci? transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens: Venit nuntius ad eos, et non revertitur. 19 Misit etiam currum equorum secundum: venitque ad eos, et ait: Hæc dicit rex: Numquid pax est? Et ait Jehu: Quid tibi et paci? transi, et sequere me. 20 Nuntiavit autem speculator, dicens: Venit usque ad eos, et non revertitur: est autem incessus quasi incessus Jehu filii Namsi, præceps enim graditur. 21 Et ait Joram: Junge currum. Junxeruntque currum ejus, et egressus est Joram rex Israël, et Ochozias rex Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jehu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezrahelitæ. 22 Cumque vidisset Joram Jehu, dixit: Pax est, Jehu? At ille respondit: Quæ pax? adhuc fornicationes Jezabel matris tuæ, et veneficia ejus multa, vigent. 23 Convertit autem Joram manum suam, et fugiens ait ad Ochoziam: Insidiæ, Ochozia. 24 Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas: et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo. 25 Dixitque Jehu ad Badacer ducem: Tolle, projice eum in agro Naboth Jezrahelitæ: memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem hujus, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens: 26 Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini. 27 Ochozias autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti: persecutusque est eum Jehu, et ait: Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, qui est juxta Jeblaam: qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi. 28 Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum, et tulerunt in Jerusalem: sepelieruntque eum in sepulchro cum patribus suis in civitate David. 29 Anno undecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias super Judam, 30 venitque Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram 31 ingredientem Jehu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum? 32 Levavitque Jehu faciem suam ad fenestram, et ait: Quæ est ista? et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi. 33 At ille dixit eis: Præcipitate eam deorsum: et præcipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungulæ conculcaverunt eam. 34 Cumque introgressus esset ut comederet biberetque, ait: Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam: quia filia regis est. 35 Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus. 36 Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Jehu: Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten, dicens: In agro Jezrahel comedent canes carnes Jezabel, 37 et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Jezrahel, ita ut prætereuntes dicant: Hæccine est illa Jezabel?
2 Kings 9 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Bidkar
Jehu's officer, whom Jehu ordered to throw Joram's body into the field of Naboth the Jezreelite.
Cited in the guide: 2 Kings 9:25
Jehoshaphat
Named as the father of Jehu, the son of Nimshi.
Cited in the guide: 2 Kings 9:2; 2 Kings 9:14
Jehu
An army commander anointed king by a young prophet sent by Elisha, who killed Joram, Ahaziah of Judah and Jezebel, wiped out Ahab's house and Baal's worshipers, but did not turn…
Cited in the guide: 1 Kings 19:16; 2 Kings 9:2; 2 Kings 9:6
Nimshi
Named as the father of Jehoshaphat and so the forefather of Jehu, who is often called 'son of Nimshi'.
Cited in the guide: 1 Kings 19:16; 2 Kings 9:2; 2 Kings 9:14
Cross references (34)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 1 Samuel 10:1; 2 Kings 4:29; 1 Samuel 16:1; 2 Kings 8:28–29; 1 Kings 1:39
- 2 2 Kings 9:5; 2 Kings 9:11; 2 Kings 9:14; 1 Kings 19:16–17; 1 Kings 22:25
- 3 1 Kings 19:16; Exodus 29:7; Proverbs 8:15–16; 1 Samuel 15:17; John 19:10–11
- 5 Judges 3:19
- 6 2 Chronicles 22:7; 1 Kings 19:16; 2 Kings 9:3; 1 Kings 14:7; 1 Kings 16:2
- 7 1 Kings 21:15; 1 Kings 18:4; Deuteronomy 32:43; 1 Kings 21:25; 1 Kings 21:21
- 8 Deuteronomy 32:36; 1 Samuel 25:22; 2 Kings 14:26; 2 Kings 10:17; 1 Kings 21:21–22
- 9 1 Kings 15:29; 1 Kings 21:22; 1 Kings 14:10–11; 1 Kings 16:11–12; 1 Kings 16:3–5
- 10 1 Kings 21:23; 2 Kings 9:35–36; Jeremiah 22:19; 2 Kings 9:3; Judges 3:26
- 11 Jeremiah 29:26; John 10:20; Acts 26:24; Hosea 9:7; 2 Kings 5:21
- 13 1 Kings 1:39; Mark 11:7–8; 1 Kings 1:34; Psalm 47:5–7; Matthew 21:7–8
- 14 2 Kings 8:28; 1 Kings 22:3; 2 Kings 10:9; 2 Kings 15:30; 1 Kings 15:27
- 15 2 Kings 8:29; 1 Samuel 27:9–11; 2 Chronicles 22:6
- 16 2 Chronicles 22:6–7; 2 Kings 8:28–29
- 17 1 Samuel 16:4; 1 Kings 2:15; Ezekiel 33:2–9; Acts 20:26–31; 1 Samuel 17:22
- 18 2 Kings 9:22; 2 Kings 9:19; Jeremiah 16:5; Isaiah 59:8; Isaiah 48:22
- 20 2 Samuel 18:27; Daniel 11:44; Habakkuk 1:6; 2 Kings 10:16; Habakkuk 3:12
- 21 1 Kings 21:1–7; 2 Chronicles 22:7; Micah 1:13; 1 Kings 20:14; Numbers 20:14
- 22 Nahum 3:4; 2 Chronicles 21:13; 1 Kings 16:30–33; 1 Kings 19:1–2; Revelation 2:20–23
- 23 2 Kings 11:14; 2 Chronicles 23:13
- 24 1 Kings 22:34; Job 20:23–25; 1 Thessalonians 5:3; Proverbs 21:30; Psalm 50:22
- 25 1 Kings 21:19; Isaiah 13:1; 1 Kings 21:24–29; Jeremiah 23:33–38; Malachi 1:1
- 26 1 Kings 21:19; Deuteronomy 24:16; 2 Chronicles 24:25; Exodus 20:5; Deuteronomy 5:9
- 27 Judges 1:27; Joshua 17:11; 2 Kings 23:29–30; Judges 5:19; Numbers 16:26
- 28 2 Kings 23:30; 2 Chronicles 35:24; 2 Kings 14:19–20; 2 Chronicles 25:28; 2 Kings 12:21
- 29 2 Chronicles 21:18–19; 2 Kings 8:24–25; 2 Chronicles 22:1–2; 2 Kings 8:16
- 30 Jeremiah 4:30; Ezekiel 23:40; Ezekiel 24:17; 1 Peter 3:3; 1 Timothy 2:9–10
- 31 1 Kings 16:9–20
- 32 1 Chronicles 12:18; Esther 1:10; Esther 2:21; Psalm 118:6; Psalm 124:1–2
- 33 Micah 7:10; 2 Kings 7:20; 1 Kings 21:11; 2 Kings 9:26; Malachi 4:3
- 34 1 Kings 16:31; 1 Kings 21:25; Isaiah 65:15; 1 Kings 18:41; Proverbs 10:7
- 35 Jeremiah 22:19; Job 31:3; Isaiah 14:18–20; Acts 12:23; Ecclesiastes 6:3
- 36 1 Kings 21:23; Leviticus 8:36; 2 Kings 14:25; 2 Samuel 12:25
- 37 Jeremiah 8:2; Jeremiah 16:4; Psalm 83:10; Jeremiah 25:33; Ecclesiastes 6:3
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences