Skip to the text

2 Kings · Clementine Vulgate

2 Kings 8 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis. 2 Quæ surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei: et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthiim diebus multis. 3 Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim: et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis. 4 Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia quæ fecit Eliseus. 5 Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi: Domine mi rex, hæc est mulier, et hic est filius ejus quem suscitavit Eliseus. 6 Et interrogavit rex mulierem: quæ narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quæ sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad præsens. 7 Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriæ ægrotabat: nuntiaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc. 8 Et ait rex ad Hazaël: Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac? 9 Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac? 10 Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis: porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur. 11 Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus: flevitque vir Dei. 12 Cui Hazaël ait: Quare dominus meus flet? At ille dixit: Quia scio quæ facturus sis filiis Israël mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et prægnantes divides. 13 Dixitque Hazaël: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Eliseus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore. 14 Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: Quid dixit tibi Eliseus? At ille respondit: Dixit mihi: Recipies sanitatem. 15 Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus: quo mortuo, regnavit Hazaël pro eo. 16 Anno quinto Joram filii Achab regis Israël, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda. 17 Triginta duorum annorum erat cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. 18 Ambulavitque in viis regum Israël, sicut ambulaverat domus Achab: filia enim Achab erat uxor ejus: et fecit quod malum est in conspectu Domini. 19 Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus. 20 In diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit sibi regem. 21 Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idumæos qui eum circumdederant, et principes curruum: populus autem fugit in tabernacula sua. 22 Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. 23 Reliqua autem sermonum Joram, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? 24 Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. 25 Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israël regnavit Ochozias filius Joram regis Judæ. 26 Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël. 27 Et ambulavit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit. 28 Abiit quoque cum Joram filio Achab ad præliandum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram. 29 Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel, quia vulneraverant eum Syri in Ramoth præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Porro Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Achab in Jezrahel, quia ægrotabat ibi.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Ahaziah

    King of Judah, son of Jehoram

    Son of Jehoram and Athaliah, who became king at twenty-two, reigned one year in Jerusalem, walked in the ways of the house of Ahab, visited the wounded Joram at Jezreel, and was…

    Cited in the guide: 2 Kings 8:24; 2 Kings 8:25; 2 Kings 8:26

  • Athaliah

    Queen who ruled Judah six years

    A granddaughter of Omri, the wife of Jehoram of Judah and mother of Ahaziah, who after Ahaziah's death annihilated the royal heirs, ruled the land six years, and was put to death…

    Cited in the guide: 2 Kings 8:26; 2 Kings 11:1; 2 Kings 11:3

  • Hazael

    King of Aram who oppressed Israel

    An Aramean sent by Ben-hadad to Elisha, whom Elisha foretold would be king over Aram; he smothered Ben-hadad, reigned in his place, and defeated Israel throughout its territory.

    Cited in the guide: 1 Kings 19:15; 2 Kings 8:9; 2 Kings 8:15

  • Joram

    King of Judah

    A king who married into Ahab's house and led Judah into idolatry.

    Cited in the guide: 2 Kings 8:16-24; 2 Chron. 21; Matt. 1:8

Cross references (29)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Haggai 1:11; 2 Kings 4:31–35; Ruth 1:1; Psalm 105:16; 2 Kings 4:18
  2. 2 1 Timothy 5:8; 1 Samuel 27:1–3; Judges 3:3
  3. 3 2 Samuel 14:4; 2 Kings 6:26; Luke 18:3–5; 2 Kings 4:13; Psalm 82:3–4
  4. 4 2 Kings 5:20–27; 2 Kings 2:14; 2 Kings 4:16–17; Luke 23:8; 2 Kings 5:14
  5. 5 2 Kings 4:35; Matthew 10:29–30; Ecclesiastes 9:11; Esther 6:11–12; Acts 8:27–40
  6. 6 Proverbs 16:7; Proverbs 21:1; 2 Samuel 9:7; 2 Kings 9:32; 1 Chronicles 28:1
  7. 7 1 Kings 11:24; 2 Kings 6:24; 1 Kings 20:1; Isaiah 7:8; 1 Kings 15:18
  8. 8 2 Kings 1:2; 1 Kings 19:15; 1 Samuel 9:7; Acts 16:30; 2 Kings 5:5
  9. 9 2 Kings 13:14; 1 Kings 19:15; 2 Kings 16:7; 1 Samuel 25:8; 2 Kings 5:5
  10. 10 2 Kings 1:4; Amos 8:1; Revelation 22:1; Amos 7:1; Amos 7:4
  11. 11 Luke 19:41; Romans 9:2; Psalm 119:136; Jeremiah 9:18; Jeremiah 4:19
  12. 12 Hosea 13:16; Nahum 3:10; 2 Kings 15:16; 2 Kings 12:17; 2 Kings 13:3
  13. 13 1 Samuel 17:43; 1 Kings 19:15; 2 Samuel 9:8; Psalm 22:20; Micah 2:1
  14. 14 2 Kings 8:10; Matthew 26:16; 2 Kings 5:25
  15. 15 2 Kings 8:13; 1 Kings 16:18; 2 Kings 15:25; 2 Kings 15:30; Micah 2:1
  16. 16 2 Kings 1:17; 2 Kings 3:1; 2 Chronicles 21:1–20; 1 Kings 22:50
  17. 17 2 Chronicles 21:5–10
  18. 18 2 Kings 8:26; 2 Kings 3:2–3; Micah 6:16; 2 Chronicles 22:1–4; 1 Kings 21:25
  19. 19 1 Kings 11:36; 2 Samuel 7:12–13; 2 Samuel 7:15; Luke 1:32–33; Hosea 11:9
  20. 20 1 Kings 22:47; 2 Kings 3:9; 2 Kings 8:22; 2 Kings 3:27; Genesis 27:40
  21. 21 2 Samuel 18:17
  22. 22 Joshua 21:13; 2 Kings 19:8; Genesis 27:40; 2 Chronicles 21:10
  23. 23 2 Kings 15:6; 1 Kings 14:29; 1 Kings 15:23; 1 Kings 11:41; 2 Chronicles 21:11–20
  24. 24 2 Chronicles 21:17; 2 Chronicles 22:6; 2 Chronicles 25:23; 2 Chronicles 21:1; 1 Kings 14:31
  25. 25 2 Kings 9:29; 2 Kings 8:16–17; 2 Chronicles 21:20–22:6
  26. 26 2 Chronicles 22:2; 2 Kings 11:13–16; 2 Chronicles 22:5–8; 2 Kings 9:21–27; 2 Kings 11:1
  27. 27 2 Corinthians 6:14–17; Ecclesiastes 7:26; 2 Chronicles 22:3–4; 2 Kings 8:18
  28. 28 2 Chronicles 22:5; 1 Kings 22:29; 2 Kings 8:12–13; 2 Kings 3:7; 2 Kings 9:15
  29. 29 2 Kings 9:15–16; 1 Kings 22:34; 2 Kings 8:28; 2 Chronicles 22:5–7

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences