1 Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: regnavitque Joram filius ejus pro eo. 2 Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michaël, et Saphatiam: omnes hi filii Josaphat regis Juda. 3 Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda: regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus. 4 Surrexit ergo Joram super regnum patris sui: cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israël. 5 Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. 6 Ambulavitque in viis regum Israël, sicut egerat domus Achab: filia quippe Achab erat uxor ejus: et fecit malum in conspectu Domini. 7 Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore. 8 In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Judæ, et constituit sibi regem. 9 Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus. 10 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda usque ad hanc diem: eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum: 11 insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et prævaricari Judam. 12 Allatæ sunt autem ei litteræ ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda, 13 sed incessisti per iter regum Israël, et fornicari fecisti Judam et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti: 14 ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua. 15 Tu autem ægrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies. 16 Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum qui confines sunt Æthiopibus: 17 et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam quæ inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat. 18 Et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. 19 Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis exequias, sicut fecerat majoribus ejus. 20 Triginta duorum annorum fuit cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulchro regum.
2 Chronicles · Clementine Vulgate
2 Chronicles 21 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Azariah
One of the six sons of Jehoshaphat killed by Jehoram; the list names two sons called Azariah.
Cited in the guide: 2 Chronicles 21:2
Azariah
One of the six sons of Jehoshaphat; the list names two sons called Azariah.
Cited in the guide: 2 Chronicles 21:2
Jehiel
Son of Jehoshaphat, brother of Jehoram, who received fortified cities from his father.
Cited in the guide: 2 Chronicles 21:2
Joram
A king who married into Ahab's house and led Judah into idolatry.
Cited in the guide: 2 Kings 8:16-24; 2 Chron. 21; Matt. 1:8
Michael
Shephatiah
Zechariah
Cross references (19)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 1 Kings 22:50; 2 Chronicles 12:16; 2 Chronicles 21:20; 2 Kings 8:16–17; 2 Chronicles 9:31
- 2 2 Chronicles 23:2; 2 Chronicles 24:5; 2 Chronicles 12:6; 2 Chronicles 35:18; 2 Chronicles 28:27
- 3 2 Chronicles 11:23; Deuteronomy 21:15–17; 2 Chronicles 11:5; Genesis 25:6
- 4 Judges 9:5; 2 Chronicles 21:17; Genesis 4:8; 2 Chronicles 22:10; 1 John 3:12
- 5 2 Kings 8:17–22
- 6 2 Chronicles 18:1; 1 Kings 12:28–30; 2 Kings 8:18; 2 Chronicles 22:2; 1 Kings 16:25–33
- 7 1 Kings 11:36; Psalm 132:17–18; 2 Samuel 7:12–17; Luke 1:69; Luke 1:79
- 8 2 Chronicles 21:10; 2 Kings 3:9; 1 Kings 22:47; 2 Kings 8:20–22; Genesis 27:40
- 10 1 Kings 11:31; 2 Chronicles 15:2; 2 Kings 19:8; 2 Chronicles 13:10; Deuteronomy 32:21
- 11 Leviticus 20:5; Leviticus 17:7; 1 Kings 11:7; Revelation 2:20–22; 2 Kings 21:11
- 12 2 Chronicles 14:2–5; 2 Chronicles 17:3–4; 2 Kings 2:1; Daniel 5:5; Jeremiah 36:2
- 13 2 Chronicles 21:4; 2 Chronicles 21:11; 1 Kings 16:30–33; 2 Chronicles 21:6; Isaiah 26:21
- 14 Leviticus 26:21; Exodus 20:5; Hosea 5:11; Micah 6:16
- 15 2 Chronicles 21:18–19; Acts 1:18; Deuteronomy 28:27; Psalm 109:18; Deuteronomy 28:67
- 16 2 Chronicles 17:11; 2 Chronicles 22:1; 2 Chronicles 33:11; 1 Kings 11:14; 1 Kings 11:23
- 17 2 Chronicles 22:1; 2 Chronicles 22:6; 2 Chronicles 25:23; Job 5:3–4; 2 Chronicles 24:7
- 18 2 Chronicles 21:15; Acts 12:23; 2 Kings 9:29
- 19 2 Chronicles 16:14; Jeremiah 34:5
- 20 Jeremiah 22:18; 2 Chronicles 24:25; 2 Chronicles 28:27; Jeremiah 22:28; Proverbs 10:7
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences