Skip to the text

2 Chronicles · Clementine Vulgate

2 Chronicles 8 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam, 2 civitates quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israël. 3 Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam. 4 Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath. 5 Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras: 6 Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ. 7 Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethæis, et Amorrhæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non erant de stirpe Israël, 8 de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc. 9 Porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus. 10 Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum. 11 Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini. 12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, 13 ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. 14 Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim præceperat David homo Dei. 15 Nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ, ex omnibus quæ præceperat, et in custodiis thesaurorum. 16 Omnes impensas præparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam. 17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom. 18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.

Cross references (18)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 1 Kings 9:10–28
  2. 2 1 Kings 9:11–18
  3. 3 1 Kings 11:23–25; Numbers 34:8; 2 Samuel 8:3; 1 Chronicles 18:3; Numbers 13:21
  4. 4 1 Kings 9:17–19
  5. 5 1 Chronicles 7:24; Joshua 16:5; 2 Chronicles 14:7; Joshua 16:3
  6. 6 Song of Songs 4:8; Joshua 19:44; 2 Chronicles 8:4; 2 Chronicles 1:14; Ecclesiastes 2:10–26
  7. 7 Genesis 15:18–21; Deuteronomy 7:1; 1 Kings 9:20–22
  8. 8 Joshua 16:10; 1 Kings 4:6; 1 Kings 9:21; Judges 1:21–36; Joshua 17:13
  9. 9 Leviticus 25:39–46; Galatians 4:31; Galatians 4:26; 1 Samuel 8:11–12; Exodus 19:5–6
  10. 10 1 Kings 9:23; 1 Kings 5:16; 2 Chronicles 2:18
  11. 11 1 Kings 7:8; 1 Kings 3:1; 1 Kings 9:24; Exodus 3:5; Ezekiel 21:2
  12. 12 2 Chronicles 4:1; Ezekiel 8:16; Joel 2:17; 1 Chronicles 28:17; 2 Chronicles 15:8
  13. 13 Deuteronomy 16:16; Exodus 29:38–42; Ezekiel 46:3–15; Leviticus 23:1–17; Ezekiel 45:17
  14. 14 1 Chronicles 9:17; Nehemiah 12:24; Ezra 6:18; Nehemiah 12:36; 2 Chronicles 5:11
  15. 15 2 Chronicles 30:12; Exodus 39:42–43; 1 Kings 7:51; 1 Chronicles 9:29; 1 Chronicles 26:20–26
  16. 16 1 Kings 6:7; 1 Kings 5:18
  17. 17 2 Kings 14:22; Deuteronomy 2:8; 2 Kings 16:6; 2 Chronicles 20:36; 1 Kings 9:26–27
  18. 18 2 Chronicles 9:10; 2 Chronicles 9:13; 1 Kings 9:27–28; Ecclesiastes 2:8; 1 Kings 10:22

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences