Skip to the text

2 Chronicles · Clementine Vulgate

2 Chronicles 30 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël. 2 Inito ergo consilio regis et principum, et universi cœtus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo. 3 Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem. 4 Placuitque sermo regi, et omni multitudini. 5 Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israël in Jerusalem: multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est. 6 Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id quod rex jusserat, prædicantes: Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël: et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum. 7 Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis. 8 Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus. 9 Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum. 10 Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos. 11 Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem. 12 In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini. 13 Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo: 14 et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron. 15 Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitæ tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini: 16 steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei: sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum, 17 eo quod multa turba sanctificata non esset: et idcirco immolarent Levitæ Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino. 18 Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur 19 cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum: et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt. 20 Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo. 21 Feceruntque filii Israël, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna, laudantes Dominum per singulos dies: Levitæ quoque et sacerdotes per organa quæ suo officio congruebant. 22 Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino: et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum. 23 Placuitque universæ multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem: quod et fecerunt cum ingenti gaudio. 24 Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium: principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia: sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo. 25 Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam universæ frequentiæ quæ venerat ex Israël: proselytorum quoque de terra Israël, et habitantium in Juda. 26 Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat. 27 Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo: et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Hezekiah

    King of Judah

    A great reformer who trusted God and saw Jerusalem delivered from Assyria.

    Cited in the guide: 2 Kings 18-20; 2 Chron. 29-32; Isa. 36-39; Matt. 1:9-10

Cross references (27)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 1 Corinthians 5:7–8; Hosea 5:4; 2 Chronicles 11:16; Exodus 12:3–20; 2 Chronicles 35:6
  2. 2 Numbers 9:10–11; 2 Chronicles 30:13; Proverbs 11:14; 1 Chronicles 13:1–3; Ecclesiastes 4:13
  3. 3 2 Chronicles 29:34; Exodus 12:6; Exodus 12:18; 2 Chronicles 29:17
  4. 4 1 Chronicles 13:4
  5. 5 Judges 20:1; Ezra 6:8–12; 2 Chronicles 36:22; 2 Chronicles 35:18; 1 Corinthians 11:2
  6. 6 Jeremiah 51:31; Esther 8:14; Jeremiah 4:1; 2 Kings 15:19; 2 Kings 15:29
  7. 7 2 Chronicles 29:8; Ezekiel 20:13–18; Zechariah 1:3–4
  8. 8 Exodus 32:9; 2 Chronicles 29:10; Deuteronomy 10:16; Psalm 78:49; Joshua 24:15
  9. 9 Isaiah 55:7; Micah 7:18; Psalm 86:5; Deuteronomy 30:2–4; Psalm 106:46
  10. 10 2 Chronicles 36:16; 2 Chronicles 30:6; Hebrews 11:36; Luke 16:14; Job 9:25
  11. 11 2 Chronicles 30:21; 2 Chronicles 30:18; 2 Chronicles 30:25; 2 Chronicles 12:6–7; 2 Chronicles 33:23
  12. 12 Jeremiah 32:39; Psalm 110:3; Jeremiah 24:7; Philippians 2:13; 2 Thessalonians 2:13–14
  13. 13 Psalm 84:7; 2 Chronicles 30:2
  14. 14 2 Chronicles 28:24; 2 Chronicles 29:16; 2 Chronicles 15:16; 2 Samuel 15:23; John 18:1
  15. 15 2 Chronicles 29:34; Ezekiel 43:10–11; Exodus 19:22; 2 Chronicles 30:24; 2 Chronicles 5:11
  16. 16 2 Chronicles 35:15; Deuteronomy 33:1; Leviticus 1:5; 2 Kings 11:14; 2 Chronicles 35:10–11
  17. 17 2 Chronicles 29:34; 2 Chronicles 35:3–6; Exodus 12:6
  18. 18 1 Corinthians 11:28; James 5:15–16; Numbers 9:10–14; Daniel 9:19; 2 Chronicles 6:21
  19. 19 2 Chronicles 19:3; Proverbs 23:26; Psalm 10:17; Job 11:13; 2 Chronicles 20:33
  20. 20 Exodus 15:26; Psalm 103:3; James 5:15–16
  21. 21 Exodus 12:15; Exodus 13:6; 2 Chronicles 29:25–27; Leviticus 23:6; 2 Chronicles 20:21
  22. 22 2 Chronicles 32:6; Nehemiah 9:3; Ezra 10:11; Isaiah 40:1–2; Proverbs 2:6–7
  23. 23 1 Kings 8:65; 2 Chronicles 7:9
  24. 24 2 Chronicles 29:34; 2 Chronicles 35:7–8; Ephesians 4:8; Ezekiel 45:17; 2 Chronicles 30:3
  25. 25 2 Chronicles 30:11; 2 Chronicles 30:18; Psalm 92:4; Psalm 104:34; 1 Chronicles 16:10–11
  26. 26 2 Chronicles 7:8–10
  27. 27 Deuteronomy 26:15; Psalm 68:5; Isaiah 57:15; Acts 10:4; Deuteronomy 10:8

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences